Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 18.20     

2 Samuel 18.20
Vulgate


1 igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centurionesExode 17.9 Josué 8.10 1 Samuel 8.12
2 et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam in manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscumJuges 7.16 2 Samuel 15.19-15.22 2 Samuel 17.11 Juges 7.19 Juges 9.43
3 et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio2 Samuel 21.17 2 Samuel 10.11 1 Rois 22.31 2 Samuel 17.2 Exode 17.10-17.12
4 ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni2 Samuel 18.24 2 Samuel 18.1 1 Samuel 29.2 Esaïe 28.6
5 et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom2 Samuel 16.11 2 Samuel 18.12 Luc 23.34 2 Samuel 17.1-17.4 2 Samuel 17.14
6 itaque egressus est populus in campum contra Israhel et factum est proelium in saltu EphraimJosué 17.18 Josué 17.15 Juges 12.4-12.6
7 et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium2 Chroniques 28.6 2 Samuel 2.17 Proverbes 24.21 2 Chroniques 13.16-13.17 Proverbes 11.21
8 fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos voraverat gladius in die illaExode 15.10 Psaumes 43.1 Juges 5.20-5.21 Psaumes 3.7 Josué 10.11
9 accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput eius quercui et illo suspenso inter caelum et terram mulus cui sederat pertransivit2 Samuel 14.26 Deutéronome 27.20 Matthieu 27.5 2 Samuel 18.14 Proverbes 20.20
10 vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens vidi Absalom pendere de quercu 11 et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum 12 qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom2 Samuel 18.5
13 sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso2 Samuel 14.19-14.20 2 Samuel 4.10-4.12 Hébreux 4.13 2 Samuel 1.15-1.16
14 et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercuJuges 5.31 2 Samuel 14.30 1 Thessaloniciens 5.3 Matthieu 12.40 2 Samuel 18.5
15 cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum 16 cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israhel volens parcere multitudini2 Samuel 2.28 2 Samuel 20.22 1 Corinthiens 14.8 Nombres 10.2-10.10
17 et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis omnis autem Israhel fugit in tabernacula suaJosué 7.26 Josué 8.29 Proverbes 10.7 Josué 10.27 2 Samuel 19.8
18 porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem1 Samuel 15.12 Genèse 14.17 2 Samuel 14.27 Job 18.16-18.17 Actes 1.18-1.19
19 Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius2 Samuel 15.36 2 Samuel 18.31 2 Samuel 18.27-18.29 2 Samuel 18.23 Psaumes 7.6
20 ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus2 Samuel 17.16-17.21 2 Samuel 18.33 2 Samuel 18.27 2 Samuel 18.29 2 Samuel 18.5
21 et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi quae vidisti adoravit Chusi Ioab et cucurrit 22 rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii baiulusEphésiens 5.4 Romains 1.28
23 qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit ChusiJean 20.4
24 David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portae super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum2 Samuel 19.8 1 Samuel 4.13 2 Rois 9.17-9.20 2 Samuel 18.4 2 Samuel 13.34
25 et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et accedente propius 26 vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius 27 speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit2 Rois 9.20 1 Rois 1.42 Proverbes 25.25 Esaïe 52.7 Romains 10.15
28 clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regemGenèse 14.20 2 Samuel 14.4 Psaumes 144.1-144.2 1 Samuel 26.8 Psaumes 124.6
29 et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud2 Samuel 18.22 2 Samuel 20.9 2 Samuel 18.19-18.20
30 ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret 31 apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te2 Samuel 18.19 Psaumes 58.10 Psaumes 124.2-124.3 Psaumes 94.1-94.4 Luc 18.7-18.8
32 dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malumJuges 5.31 1 Samuel 25.26 Psaumes 68.1-68.2 2 Samuel 18.29 Daniel 4.19

Cette Bible est dans le domaine public.