Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 6.9     

Actes 6.9
Vulgate


1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorumActes 4.35 Actes 2.47 Actes 9.39 Actes 6.7 Actes 9.29
2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensisDeutéronome 1.9-1.14 Exode 18.17-18.26 Nombres 11.11-11.13 2 Timothée 2.4 Actes 4.19
3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opusJacques 3.17-3.18 Deutéronome 1.13 1 Corinthiens 12.8 1 Jean 3.14-3.16 Matthieu 23.8
4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimusActes 1.14 Philippiens 1.9-1.11 Colossiens 4.12 Actes 13.2-13.3 Colossiens 2.1
5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam AntiochenumActes 11.24 Actes 6.3 Actes 6.8 Actes 21.8 Actes 8.5-8.40
6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus1 Timothée 4.14 Actes 1.24 2 Timothée 1.6 Actes 8.17 Actes 13.3
7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fideiActes 12.24 Actes 19.20 Colossiens 1.6 Romains 1.5 Actes 21.20
8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populoActes 4.29-4.30 Actes 6.3 1 Timothée 3.13 Actes 6.5 Actes 8.6
9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum StephanoActes 23.34 Actes 15.23 Actes 15.41 Actes 22.3 Actes 16.6
10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebaturLuc 21.15 Jérémie 1.18-1.19 Luc 12.11-12.12 Ezéchiel 3.27 Actes 5.39
11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et DeumMatthieu 26.59-26.60 Actes 7.37-7.39 Hébreux 3.2-3.5 Actes 26.11 Jean 16.3
12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in conciliumProverbes 15.18 Actes 17.13 Matthieu 26.57 Actes 17.5-17.6 Actes 14.2
13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legemActes 6.11 Actes 21.28 Psaumes 27.12 Matthieu 24.15 Psaumes 56.5
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis MosesActes 21.21 Daniel 9.26 Actes 15.1 Zacharie 11.1 Hébreux 7.11-7.19
15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeliEcclésiaste 8.1 Matthieu 5.22 Matthieu 13.43 2 Corinthiens 3.18 2 Corinthiens 3.7-3.8

Cette Bible est dans le domaine public.