Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 6     

Actes 6
Vulgate


1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum Actes 4.35 Actes 2.41 Actes 9.41 Actes 2.47 Actes 9.39
2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis Deutéronome 1.9-1.14 Exode 18.17-18.26 Nombres 11.11-11.13 2 Timothée 2.4 Actes 4.19
3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus Deutéronome 1.13 Jacques 3.17-3.18 Nombres 27.18-27.19 Actes 22.12 1 Timothée 5.10
4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus Actes 1.14 Philippiens 1.9-1.11 Colossiens 4.17 Actes 2.42 Philippiens 1.4
5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum Actes 11.24 Actes 21.8 Actes 6.3 Actes 6.8 Actes 6.10
6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus 1 Timothée 4.14 Actes 1.24 2 Timothée 1.6 Actes 8.17 Actes 13.3
7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei Actes 12.24 Actes 19.20 Colossiens 1.6 Romains 1.5 Hébreux 11.8
8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo Actes 8.6 Actes 6.10 Actes 4.29-4.30 Actes 6.3 1 Timothée 3.13
9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano Actes 23.34 Actes 15.23 Actes 15.41 Actes 22.3 Luc 21.12
10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur Luc 21.15 Jean 7.46 Exode 4.12 Matthieu 10.19-10.20 Michée 3.8
11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum Matthieu 26.59-26.60 Actes 18.6 Romains 3.8 Actes 15.21 Lévitique 24.16
12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium Proverbes 15.18 Actes 4.1-4.3 Actes 16.19-16.21 Matthieu 5.22 Actes 17.13
13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem Actes 6.11 Actes 21.28 Psaumes 27.12 Matthieu 24.15 Psaumes 56.5
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses Actes 21.21 Daniel 9.26 Actes 15.1 Galates 3.19 Luc 21.24
15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli Ecclésiaste 8.1 Matthieu 5.22 Matthieu 13.43 2 Corinthiens 3.18 2 Corinthiens 3.7-3.8

Cette Bible est dans le domaine public.