Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 2     

Marc 2
Vulgate


1 et iterum intravit Capharnaum post dies Luc 18.35-18.38 Matthieu 9.1 Jean 4.47 Marc 7.24 Luc 5.18
2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum Marc 1.45 Marc 2.13 Matthieu 5.2 Actes 16.6 Luc 8.11
3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur Luc 5.18-5.26 Matthieu 9.1-9.8 Matthieu 4.24
4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat Luc 5.19 Deutéronome 22.8
5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata Matthieu 9.2 Jacques 5.15 Matthieu 9.22 Jean 5.14 Marc 2.9-2.10
6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis Luc 5.21-5.22 Marc 8.17 Matthieu 16.7-16.8 2 Corinthiens 10.5
7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus Esaïe 43.25 Luc 7.49 Marc 14.64 Psaumes 130.4 Daniel 9.9
8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris Marc 7.21 Hébreux 4.13 Ezéchiel 38.10 Luc 24.38 1 Chroniques 29.17
9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula Matthieu 9.5 Luc 5.22-5.25
10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico Daniel 7.13-7.14 Matthieu 9.6-9.8 Jean 5.20-5.27 1 Timothée 1.13-1.16 Matthieu 16.13
11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam Jean 5.8-5.10 Marc 1.41 Jean 6.63
12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus Matthieu 9.33 Matthieu 9.8 Luc 7.16 Luc 5.26 Luc 17.15
13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos Marc 1.45 Proverbes 1.20-1.22 Matthieu 13.1 Marc 3.20-3.21 Marc 2.2
14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum Marc 3.18 Luc 5.27-5.32 Matthieu 4.19-4.22 Matthieu 9.9-9.13 Marc 1.17-1.20
15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum Luc 15.1 Matthieu 21.31-21.32 Luc 5.29-5.30 Luc 6.17 Matthieu 9.10-9.11
16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester Esaïe 65.5 Actes 23.9 Luc 18.11 Luc 19.7 1 Corinthiens 2.15
17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores Luc 5.31-5.32 Matthieu 9.12-9.13 Luc 19.10 1 Timothée 1.15-1.16 Luc 15.7
18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant Matthieu 6.16 Matthieu 6.18 Luc 18.12 Matthieu 9.14-9.17 Matthieu 23.5
19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare Matthieu 25.1-25.10 Juges 14.10-14.11 Genèse 29.22 Psaumes 45.14 Cantique 6.8
20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die Esaïe 54.5 Luc 17.22 2 Corinthiens 6.5 Jean 17.13 Cantique 3.11
21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit Matthieu 9.16 1 Corinthiens 10.13 Esaïe 57.16 Psaumes 103.13-103.15
22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet Matthieu 9.17 Luc 5.37-5.38 Psaumes 119.83 Job 32.19 Josué 9.4
23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas Luc 6.1-6.5 Matthieu 12.1-12.8 Deutéronome 23.24-23.25
24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet Matthieu 15.2-15.3 Exode 20.10 Exode 31.15 Matthieu 7.3-7.5 Matthieu 23.23-23.24
25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant 1 Samuel 21.3-21.6 Matthieu 21.16 Matthieu 19.4 Matthieu 21.42 Matthieu 22.31
26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant 2 Samuel 8.17 Lévitique 24.5-24.9 1 Samuel 21.1 1 Chroniques 24.6 1 Samuel 22.20-22.22
27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum Colossiens 2.16 Deutéronome 5.14 Exode 23.12 Luc 6.9 Ezéchiel 20.12
28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati Apocalypse 1.10 Luc 6.5 Jean 5.9-5.11 Jean 9.5-9.11 Ephésiens 1.22

Cette Bible est dans le domaine public.