Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 2.24     

Marc 2.24
Vulgate


1 et iterum intravit Capharnaum post diesMatthieu 9.1 Luc 18.35-18.38 Jean 4.47 Marc 7.24 Luc 5.18
2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbumMarc 2.13 Marc 1.45 Marc 4.1-4.2 Matthieu 5.2 Actes 16.6
3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabaturLuc 5.18-5.26 Matthieu 4.24 Matthieu 9.1-9.8
4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebatLuc 5.19 Deutéronome 22.8
5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccataMatthieu 9.2 Jacques 5.15 Matthieu 9.22 Jean 5.14 Luc 5.20
6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suisLuc 5.21-5.22 Marc 8.17 Matthieu 16.7-16.8 2 Corinthiens 10.5
7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus DeusEsaïe 43.25 Luc 7.49 Jean 20.20-20.23 Marc 14.64 Psaumes 130.4
8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestrisActes 8.22 Jean 6.64 Marc 7.21 Hébreux 4.13 Ezéchiel 38.10
9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambulaMatthieu 9.5 Luc 5.22-5.25
10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralyticoDaniel 7.13-7.14 Actes 5.31 Matthieu 9.6-9.8 Jean 5.20-5.27 1 Timothée 1.13-1.16
11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuamJean 6.63 Jean 5.8-5.10 Marc 1.41
12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimusMatthieu 9.33 Matthieu 9.8 Luc 7.16 Marc 1.27 Luc 5.26
13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eosMarc 1.45 Marc 3.7-3.8 Proverbes 1.20-1.22 Matthieu 13.1 Marc 3.20-3.21
14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eumMarc 3.18 Luc 5.27-5.32 Luc 6.15 Matthieu 4.19-4.22 Matthieu 9.9-9.13
15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eumLuc 15.1 Matthieu 9.10-9.11 Matthieu 21.31-21.32 Luc 5.29-5.30 Luc 6.17
16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vesterLuc 19.7 Esaïe 65.5 Actes 23.9 Luc 18.11 1 Corinthiens 2.15
17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatoresLuc 5.31-5.32 Matthieu 9.12-9.13 Luc 19.10 1 Timothée 1.15-1.16 Luc 15.7
18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunantLuc 18.12 Matthieu 6.16 Matthieu 6.18 Matthieu 9.14-9.17 Matthieu 23.5
19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunareMatthieu 25.1-25.10 Juges 14.10-14.11 Genèse 29.22 Cantique 6.8 Psaumes 45.14
20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa dieEsaïe 54.5 Luc 17.22 Apocalypse 19.7 1 Corinthiens 7.5 2 Corinthiens 6.5
21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fitMatthieu 9.16 Psaumes 103.13-103.15 1 Corinthiens 10.13 Esaïe 57.16
22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debetMatthieu 9.17 Luc 5.37-5.38 Josué 9.13 Psaumes 119.83 Job 32.19
23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicasLuc 6.1-6.5 Matthieu 12.1-12.8 Deutéronome 23.24-23.25
24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licetExode 20.10 Matthieu 15.2-15.3 Exode 31.15 Matthieu 7.3-7.5 Matthieu 23.23-23.24
25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant1 Samuel 21.3-21.6 Matthieu 21.16 Luc 10.26 Matthieu 19.4 Matthieu 21.42
26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant2 Samuel 8.17 Lévitique 24.5-24.9 1 Chroniques 24.6 1 Samuel 21.1 1 Samuel 22.20-22.22
27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatumColossiens 2.16 Deutéronome 5.14 Exode 23.12 Luc 6.9 Ezéchiel 20.12
28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbatiApocalypse 1.10 Jean 9.14 Luc 6.5 Jean 5.9-5.11 Jean 9.5-9.11

Cette Bible est dans le domaine public.