Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 8.9     

Matthieu 8.9
Vulgate


1 cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multaeMatthieu 8.18 Matthieu 4.25-5.1 Matthieu 19.2 Marc 3.7 Matthieu 20.29
2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundareMatthieu 18.26 Matthieu 15.25 Luc 5.12-5.14 Apocalypse 22.8-22.9 Matthieu 9.28-9.29
3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eiusLuc 5.13 Psaumes 33.9 2 Rois 5.14 Marc 7.34 Genèse 1.3
4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illisLévitique 14.2-14.32 Matthieu 9.30 Luc 5.14 Marc 7.36 Luc 17.14
5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eumLuc 7.1-7.10 Matthieu 9.1 Matthieu 4.13 Actes 27.31 Actes 10.1-10.33
6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torqueturMatthieu 4.24 Colossiens 3.11 Actes 10.7 Marc 2.3-2.12 Actes 8.7
7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eumMatthieu 9.18-9.19 Marc 5.23-5.24 Luc 7.6
8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meusPsaumes 107.20 Luc 7.6-7.7 Jean 1.27 Jean 13.6-13.8 Marc 1.25-1.27
9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facitPsaumes 119.91 Luc 4.35-4.36 Ephésiens 6.5-6.6 Colossiens 3.22 Psaumes 148.8
10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in IsrahelMatthieu 15.28 Luc 5.20 Marc 6.6 Luc 7.9 Luc 7.50
11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorumLuc 13.28-13.29 Malachie 1.11 Esaïe 2.2-2.3 Apocalypse 3.20-3.21 Esaïe 59.19
12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentiumMatthieu 13.42 Matthieu 25.30 Luc 13.28 Matthieu 13.50 Matthieu 24.51
13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illaMatthieu 9.22 Marc 7.29 Marc 9.23 Jean 4.50 Matthieu 15.28
14 et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantemLuc 4.38-4.41 Marc 1.29-1.34 1 Corinthiens 9.5 Matthieu 8.20 Matthieu 17.25
15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis2 Rois 13.21 Actes 19.11-19.13 Matthieu 9.20 Marc 1.41 Jean 12.1-12.3
16 vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavitActes 19.13-19.16 Luc 4.40 Marc 5.8 Matthieu 14.14 Matthieu 4.23-4.24
17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavitEsaïe 53.4 1 Pierre 2.24 Matthieu 1.22
18 videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretumMarc 4.35 Luc 8.22 Jean 6.15 Matthieu 14.22 Marc 8.13
19 et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris1 Corinthiens 1.20 Luc 9.57-9.60 Marc 12.32-12.34 Luc 14.25-14.27 Esdras 7.6
20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinetPsaumes 84.3 Matthieu 12.40 Luc 2.16 Luc 2.7 Psaumes 69.29
21 alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meumLuc 9.59-9.62 Nombres 6.6-6.7 Aggée 1.2 Lévitique 21.11-21.12 2 Corinthiens 5.16
22 Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suosEphésiens 5.14 Jean 1.43 Colossiens 2.13 Luc 15.32 Matthieu 9.9
23 et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eiusLuc 8.22-8.25 Marc 4.36-4.41 Matthieu 9.1 Luc 7.22
24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebatLuc 8.23 Jean 6.17-6.18 Jonas 1.4-1.5 Marc 4.37-4.38 Actes 27.14-27.38
25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus2 Chroniques 20.12 Esaïe 51.9-51.10 Psaumes 10.1 2 Chroniques 14.11 Luc 8.24
26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magnaEsaïe 41.10-41.14 Matthieu 6.30 Psaumes 65.7 Psaumes 107.28-107.30 Luc 8.24-8.25
27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt eiMarc 1.27 Matthieu 15.31 Marc 6.51 Marc 7.37 Matthieu 14.33
28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illamActes 10.38 Luc 8.26-8.39 Marc 5.1-5.20 Matthieu 4.24 Juges 5.6
29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nosMarc 1.24 Luc 4.34 2 Samuel 16.10 Marc 5.7 Jean 2.4
30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascensLévitique 11.7 Deutéronome 14.8 Marc 5.11 Esaïe 65.3-65.4 Luc 8.32
31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorumApocalypse 12.12 Luc 8.30-8.33 Marc 5.7 Marc 5.12 Apocalypse 20.1-20.2
32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquisJob 1.10-1.19 Luc 8.33 Actes 4.28 1 Rois 22.22 Actes 2.23
33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerantLuc 8.34-8.36 Marc 5.14-5.16 Actes 19.15-19.17
34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorumActes 16.39 Luc 5.8 1 Rois 17.18 1 Rois 18.17 Marc 5.17-5.18

Cette Bible est dans le domaine public.