Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 6     

Nombres 6
Vulgate


1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare Juges 13.5 Amos 2.11-2.12 Romains 1.1 Luc 1.15 2 Corinthiens 6.16
3 vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent Luc 1.15 Juges 13.14 Ephésiens 5.18 Amos 2.12 Lévitique 10.9
4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent Nombres 6.5 Nombres 6.18-6.19 Nombres 6.21 Nombres 6.8-6.9 Nombres 6.12-6.13
5 omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius 1 Samuel 1.11 Juges 13.5 Juges 16.17 Juges 16.19 1 Corinthiens 11.10-11.15
6 omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur Lévitique 19.28 Jérémie 16.5-16.6 Nombres 19.11-19.22 Matthieu 8.21-8.22 Lévitique 21.11
7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est Nombres 9.6 Lévitique 21.1-21.2 Ezéchiel 44.25 Lévitique 21.10-21.12
8 omnes dies separationis suae sanctus erit Domino 2 Corinthiens 6.17-6.18
9 sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima Nombres 6.18 Actes 18.18 Lévitique 14.9 Actes 21.23-21.24 Philippiens 3.8-3.9
10 in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii Lévitique 15.29 Lévitique 15.14 Lévitique 1.14 Lévitique 14.22-14.23 Jean 2.1-2.2
11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo Lévitique 5.8-5.10 Lévitique 14.30-14.31
12 et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius Lévitique 5.6 Ezéchiel 18.24 Matthieu 24.13 2 Jean 1.8 Jacques 2.10
13 ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis Actes 21.26
14 et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam Lévitique 4.32 Lévitique 3.6 Lévitique 4.27 1 Chroniques 15.28-15.29 Nombres 15.27
15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum Exode 29.2 Lévitique 2.4 Nombres 15.10 Joël 1.13 Lévitique 9.4
16 quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum 17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur 18 tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum Actes 21.24 Nombres 6.9 Actes 18.18 Nombres 6.5 Actes 21.26
19 et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius 1 Samuel 2.15 Lévitique 7.30 Lévitique 8.27 Lévitique 8.31 Exode 29.23-29.28
20 susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum Ecclésiaste 9.7 Nombres 5.25 Exode 29.27-29.28 Lévitique 7.31 Lévitique 23.11
21 ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae Hébreux 13.16 Galates 6.6 Nombres 5.29 Esdras 2.69
22 locutus est Dominus ad Mosen dicens 23 loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis 1 Chroniques 23.13 Deutéronome 21.5 Deutéronome 10.8 Genèse 27.27-27.29 Hébreux 7.1
24 benedicat tibi Dominus et custodiat te Psaumes 121.4-121.7 Psaumes 134.3 1 Thessaloniciens 5.23 Philippiens 4.23 Jean 17.11
25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui Psaumes 80.19 Psaumes 119.135 Psaumes 31.16 Psaumes 80.7 Psaumes 67.1
26 convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem Psaumes 4.6 Psaumes 29.11 2 Thessaloniciens 3.16 Jean 14.27 Actes 2.28
27 invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis 2 Chroniques 7.14 Deutéronome 28.10 Daniel 9.18-9.19 Psaumes 115.12-115.13 Nombres 23.20

Cette Bible est dans le domaine public.