Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 6.1     

Nombres 6.1
Vulgate


1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrareJuges 13.5 Amos 2.11-2.12 Romains 1.1 Galates 1.15 Exode 33.16
3 vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedentLuc 1.15 Amos 2.12 Lévitique 10.9 1 Timothée 5.23 Juges 13.14
4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedentNombres 6.5 Nombres 6.21 Nombres 6.8-6.9 Nombres 6.12-6.13 Nombres 6.18-6.19
5 omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius1 Samuel 1.11 Juges 13.5 Juges 16.17 1 Corinthiens 11.10-11.15 Lamentations 4.7-4.8
6 omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredieturLévitique 19.28 2 Corinthiens 5.16 Luc 9.59-9.60 Lévitique 21.1-21.3 Ezéchiel 24.16-24.18
7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius estNombres 9.6 Lévitique 21.1-21.2 Lévitique 21.10-21.12 Ezéchiel 44.25
8 omnes dies separationis suae sanctus erit Domino2 Corinthiens 6.17-6.18
9 sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septimaNombres 6.18 Lévitique 14.9 Actes 18.18 Philippiens 3.8-3.9 Nombres 19.14-19.19
10 in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimoniiLévitique 1.14 Lévitique 15.29 Lévitique 15.14 Romains 4.25 Lévitique 5.7-5.10
11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illoLévitique 14.30-14.31 Lévitique 5.8-5.10
12 et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eiusLévitique 5.6 Jacques 2.10 Matthieu 3.15 Lévitique 14.24 Jean 8.29-8.31
13 ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederisActes 21.26
14 et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificamLévitique 4.32 Lévitique 3.6 Malachie 1.13-1.14 1 Pierre 1.19 1 Chroniques 15.26
15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorumExode 29.2 Lévitique 2.4 Nombres 15.10 Joël 1.9 1 Corinthiens 10.31
16 quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum 17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur 18 tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorumActes 21.24 Nombres 6.9 Actes 18.18 Ephésiens 1.6 Nombres 6.5
19 et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius1 Samuel 2.15 Lévitique 7.30 Lévitique 8.31 Exode 29.23-29.28 Lévitique 8.27
20 susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinumEcclésiaste 9.7 Nombres 5.25 Exode 29.27-29.28 Jean 19.30 Lévitique 7.34
21 ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suaeGalates 6.6 Nombres 5.29 Esdras 2.69 Hébreux 13.16
22 locutus est Dominus ad Mosen dicens 23 loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis1 Chroniques 23.13 Deutéronome 21.5 Deutéronome 10.8 2 Jean 1.3 2 Corinthiens 13.14
24 benedicat tibi Dominus et custodiat tePsaumes 121.4-121.7 Psaumes 134.3 1 Thessaloniciens 5.23 Ephésiens 6.24 Esaïe 27.3
25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tuiPsaumes 80.19 Psaumes 119.135 Psaumes 80.7 Psaumes 31.16 Exode 33.19
26 convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacemPsaumes 4.6 Psaumes 29.11 Jean 14.27 2 Thessaloniciens 3.16 Psaumes 37.37
27 invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis2 Chroniques 7.14 Deutéronome 28.10 Daniel 9.18-9.19 1 Chroniques 4.10 Psaumes 5.12

Cette Bible est dans le domaine public.