Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 16.29     

Lévitique 16.29
Vulgate


1 locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti suntLévitique 10.1-10.2
2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculumExode 30.10 1 Rois 8.10-8.12 Hébreux 9.25 Exode 40.34-40.35 Hébreux 10.19-10.20
3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustumLévitique 4.3 Lévitique 1.10 Hébreux 9.7 Hébreux 9.24-9.25 Lévitique 8.18
4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit indueturExode 28.39-28.43 Exode 30.20 Ezéchiel 44.17-44.18 Lévitique 8.6-8.7 Lévitique 6.10
5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos
hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum2 Chroniques 29.21 Esdras 6.17 Nombres 29.11 Lévitique 8.14 Lévitique 8.2
6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo suaHébreux 9.7 Lévitique 9.7 Esdras 10.18-10.19 Ezéchiel 43.19 Hébreux 7.27
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimoniiRomains 12.1 Lévitique 4.4 Lévitique 12.6-12.7 Lévitique 1.3 Matthieu 16.21
8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissarioActes 1.23-1.26 Nombres 26.55 Jonas 1.7 1 Samuel 14.41-14.42 Nombres 33.54
9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccatoActes 2.23 Actes 4.27-4.28
10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem1 Jean 2.2 Lévitique 16.21-16.22 2 Corinthiens 5.21 Lévitique 14.7 Romains 3.25
11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eumLévitique 16.6 Hébreux 7.27 Hébreux 9.7 Lévitique 16.3
12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sanctaLévitique 10.1 Exode 30.34-30.38 Apocalypse 8.3-8.4 Nombres 16.18 Nombres 16.46
13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriaturExode 25.21 Exode 30.1 Exode 30.7-30.8 Nombres 16.18 Exode 28.43
14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientemHébreux 9.25 Hébreux 9.13 Lévitique 4.5-4.6 Hébreux 10.4 Hébreux 9.7
15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculiHébreux 9.7 Hébreux 9.12 Hébreux 9.3 Hébreux 2.17 Hébreux 6.19
16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorumHébreux 9.22-9.23 Exode 29.36-29.37 Lévitique 16.18 Ezéchiel 45.18-45.19 Jean 14.3
17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediaturLuc 1.10 Hébreux 1.3 1 Timothée 2.5 Lévitique 16.10-16.11 1 Pierre 3.18
18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrumLévitique 4.7 Lévitique 16.16 Exode 30.10 Lévitique 4.18 Hébreux 2.11
19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum IsrahelZacharie 13.1 Ezéchiel 43.18-43.22
20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventemLévitique 16.16 Ezéchiel 45.20 Lévitique 8.15 Lévitique 6.30 Romains 4.25
21 et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertumEsaïe 53.6 2 Corinthiens 5.21 Exode 29.10 Psaumes 32.5 Daniel 9.3-9.20
22 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in desertoEsaïe 53.11-53.12 1 Pierre 2.24 Jean 1.29 Hébreux 9.28 Psaumes 103.12
23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibiEzéchiel 42.14 Ezéchiel 44.19 Lévitique 16.4 Hébreux 9.28 Philippiens 2.6-2.11
24 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populoLévitique 16.3-16.5 Exode 28.4-28.14 Hébreux 9.10 Hébreux 10.19-10.22 Lévitique 14.9
25 et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altareExode 29.13 Lévitique 4.8-4.10 Lévitique 16.6 Lévitique 4.19
26 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castraLévitique 16.10 Nombres 19.21 Hébreux 7.19 Lévitique 15.5-15.11 Lévitique 14.8
27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimumLévitique 6.30 Lévitique 4.21 Lévitique 4.11-4.12 Lévitique 8.17 Matthieu 27.31-27.33
28 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra 29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vosNombres 29.7 Esaïe 58.3 Esaïe 58.5 Lévitique 23.36 Lévitique 23.21
30 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabiminiJérémie 33.8 Psaumes 51.2 Ephésiens 5.26 Hébreux 10.1-10.2 Hébreux 9.13-9.14
31 sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetuaLévitique 23.32 Esaïe 58.5 Exode 31.15 Lévitique 25.4 Esaïe 58.3
32 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctisExode 29.29-29.30 Lévitique 16.4 Exode 29.9 Lévitique 4.3 Lévitique 4.5
33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populumLévitique 16.16 Lévitique 16.24 Lévitique 16.6 Lévitique 16.11 Exode 20.25-20.26
34 eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus MosiHébreux 9.7 Hébreux 9.25 Hébreux 10.14 Exode 30.10 Nombres 29.7

Cette Bible est dans le domaine public.