Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 16     

Lévitique 16
Vulgate


1 locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt Lévitique 10.1-10.2
2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum Exode 30.10 1 Rois 8.10-8.12 Hébreux 9.25 Exode 40.34-40.35 Hébreux 10.19-10.20
3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum Lévitique 4.3 Hébreux 9.7 Hébreux 9.24-9.25 Lévitique 8.18 Lévitique 1.10
4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur Exode 28.39-28.43 Exode 30.20 Ezéchiel 44.17-44.18 Exode 39.27-39.29 Lévitique 8.6-8.7
5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos
hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum 2 Chroniques 29.21 Esdras 6.17 Nombres 29.11 Hébreux 7.27-7.28 Romains 8.3
6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua Lévitique 9.7 Hébreux 9.7 Hébreux 7.27 Hébreux 5.2-5.3 Job 1.5
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii Lévitique 1.3 Matthieu 16.21 Romains 12.1 Lévitique 4.4 Lévitique 12.6-12.7
8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario Actes 1.23-1.26 Nombres 33.54 Proverbes 16.33 Ezéchiel 48.29 Josué 18.10-18.11
9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato Actes 2.23 Actes 4.27-4.28
10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem 1 Jean 2.2 Romains 3.25 Hébreux 7.26-7.27 Esaïe 53.4-53.11 Romains 4.25
11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum Lévitique 16.6 Hébreux 7.27 Hébreux 9.7 Lévitique 16.3
12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta Lévitique 10.1 Exode 30.34-30.38 Nombres 16.18 Nombres 16.46 Apocalypse 8.3-8.4
13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur Exode 25.21 Exode 30.1 Exode 30.7-30.8 Apocalypse 8.3-8.4 Lévitique 22.9
14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem Hébreux 9.25 Hébreux 9.13 Lévitique 4.5-4.6 Hébreux 10.4 Hébreux 9.7
15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi Hébreux 9.7 Hébreux 9.12 Hébreux 9.3 Hébreux 2.17 Hébreux 6.19
16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum Exode 29.36-29.37 Lévitique 16.18 Hébreux 9.22-9.23 Lévitique 8.15 Ezéchiel 45.18-45.19
17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur Luc 1.10 1 Pierre 3.18 Daniel 9.24 Hébreux 9.7 1 Pierre 2.24
18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum Lévitique 4.7 Exode 30.10 Lévitique 4.18 Lévitique 16.16 Hébreux 9.22-9.23
19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel Zacharie 13.1 Ezéchiel 43.18-43.22
20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem Lévitique 16.16 Ezéchiel 45.20 Colossiens 1.20 Hébreux 7.25 2 Corinthiens 5.19
21 et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum 2 Corinthiens 5.21 Esaïe 53.6 Psaumes 51.3 Néhémie 1.6-1.7 Lévitique 26.40
22 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto Jean 1.29 Hébreux 9.28 Esaïe 53.11-53.12 1 Pierre 2.24 Michée 7.19
23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi Ezéchiel 42.14 Ezéchiel 44.19 Lévitique 16.4 Hébreux 9.28 Philippiens 2.6-2.11
24 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo Lévitique 16.3-16.5 Hébreux 10.19-10.22 Lévitique 14.9 Lévitique 22.6 Exode 29.4-29.5
25 et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare Exode 29.13 Lévitique 4.8-4.10 Lévitique 4.19 Lévitique 16.6
26 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra Lévitique 16.10 Lévitique 15.5-15.11 Lévitique 14.8 Lévitique 15.27 Lévitique 16.28
27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum Lévitique 4.21 Lévitique 6.30 Lévitique 4.11-4.12 Matthieu 27.31-27.33 Hébreux 13.11-13.14
28 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra 29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos Nombres 29.7 Esaïe 58.3 Psaumes 35.13 Lévitique 23.7-23.8 Daniel 10.12
30 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini Jérémie 33.8 Ephésiens 5.26 Psaumes 51.2 Hébreux 10.1-10.2 Psaumes 51.10
31 sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua Lévitique 23.32 Esaïe 58.5 Lévitique 25.4 Esaïe 58.3 Exode 35.2
32 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis Lévitique 16.4 Exode 29.29-29.30 Lévitique 4.5 Nombres 20.26-20.28 Lévitique 4.16
33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum Lévitique 16.16 Lévitique 16.24 Lévitique 16.6 Lévitique 16.18-16.19 Lévitique 16.11
34 eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi Hébreux 9.7 Hébreux 9.25 Exode 30.10 Hébreux 10.14 Lévitique 23.31

Cette Bible est dans le domaine public.