Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 6.8     

Job 6.8
Vulgate


1 respondens autem Iob dixitJob 4.1
2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in stateraJob 23.2 Job 31.6 Job 4.5
3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plenaProverbes 27.3 Psaumes 40.5 Psaumes 77.4 Job 37.19-37.20 Job 23.2
4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra mePsaumes 38.2 Job 30.15 Psaumes 88.15-88.16 Job 16.12-16.14 Proverbes 18.14
5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steteritPsaumes 104.14 Joël 1.18-1.20 Jérémie 14.6 Psaumes 42.1
6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortemColossiens 4.6 Lévitique 2.13 Job 6.30 Luc 14.34 Psaumes 119.103
7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt1 Rois 22.27 Ezéchiel 4.16 1 Rois 17.12 Ezéchiel 4.14 Psaumes 102.9
8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi DeusJob 6.11-6.13 Job 17.14-17.16 Psaumes 119.81
9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me1 Rois 19.4 Job 7.15-7.16 Jonas 4.3 Jonas 4.8 Nombres 11.14-11.15
10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus SanctiLévitique 19.2 Esaïe 57.15 Job 23.12 Osée 11.9 Romains 8.32
11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agamPsaumes 102.23 Psaumes 39.5 Psaumes 103.14-103.16 Job 17.1 Job 13.25
12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea estJob 40.18 Job 41.24
13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a meJob 19.28 Galates 6.4 2 Corinthiens 1.12 Job 12.2-12.3 Job 26.2
14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquitProverbes 17.17 Job 4.3-4.5 Psaumes 36.1-36.3 Romains 12.15 Job 16.5
15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibusJérémie 15.18 Psaumes 38.11 Psaumes 41.9 Jean 16.32 Jean 13.18
16 qui timent pruinam inruet super eos nix 17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo1 Rois 17.1 Job 24.19
18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt 19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisperEsaïe 21.14 Genèse 25.15 Jérémie 25.23 1 Rois 10.1 Genèse 25.3
20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti suntJérémie 17.13 Romains 5.5 Jérémie 14.3-14.4 Romains 9.33
21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetisPsaumes 38.11 Esaïe 2.22 Job 2.11-2.13 Matthieu 26.31 2 Timothée 4.16
22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihiActes 20.33 Job 42.11 1 Samuel 12.3
23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite meJob 5.20 Jérémie 15.21 Psaumes 49.15 Néhémie 5.8 Psaumes 49.7-49.8
24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite meJacques 3.2 Psaumes 39.1-39.2 Proverbes 9.9 Psaumes 19.12 Job 10.2
25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguereProverbes 25.11 Job 24.25 Proverbes 18.21 Job 16.3-16.5 Ecclésiaste 12.10-12.11
26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertisJob 8.2 Job 34.3-34.9 Job 3.3-3.26 Job 2.10 Job 10.1
27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrumPsaumes 7.15 Joël 3.3 2 Pierre 2.3 Job 22.9 Jacques 1.27
28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiarJob 27.4 Job 36.4 Job 13.4 Job 33.3 Job 11.3
29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicateJob 17.10 Job 34.5 Job 23.10 Malachie 3.18 Job 27.4-27.6
30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabitJob 12.11 Job 42.3-42.6 Job 6.6 Job 33.8-33.12 Job 34.3

Cette Bible est dans le domaine public.