Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 6.26     

Job 6.26
Vulgate


1 respondens autem Iob dixitJob 4.1
2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in stateraJob 31.6 Job 4.5 Job 23.2
3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plenaProverbes 27.3 Job 23.2 Matthieu 11.28 Psaumes 40.5 Psaumes 77.4
4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra mePsaumes 38.2 Job 30.15 Psaumes 88.15-88.16 Job 16.12-16.14 Deutéronome 32.42
5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steteritJérémie 14.6 Psaumes 42.1 Psaumes 104.14 Joël 1.18-1.20
6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortemColossiens 4.6 Lévitique 2.13 Job 12.11 Job 6.25 Job 16.2
7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei suntPsaumes 102.9 Ezéchiel 12.18-12.19 Job 3.24 Daniel 10.3 1 Rois 22.27
8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi DeusJob 17.14-17.16 Psaumes 119.81 Job 6.11-6.13
9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me1 Rois 19.4 Job 7.15-7.16 Jonas 4.3 Psaumes 32.4 Job 3.20-3.22
10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus SanctiLévitique 19.2 Esaïe 57.15 Job 23.12 Osée 11.9 1 Samuel 2.2
11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agamPsaumes 39.5 Psaumes 103.14-103.16 Job 17.1 Psaumes 102.23 Job 10.20
12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea estJob 40.18 Job 41.24
13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a meJob 26.2 Job 13.2 Job 19.28 Galates 6.4 2 Corinthiens 1.12
14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquitProverbes 17.17 Job 16.5 Job 19.21 2 Corinthiens 11.29 Luc 23.40
15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibusPsaumes 38.11 Jérémie 15.18 Psaumes 41.9 Jean 16.32 Jean 13.18
16 qui timent pruinam inruet super eos nix 17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo1 Rois 17.1 Job 24.19
18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt 19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisperGenèse 25.15 Esaïe 21.14 Jérémie 25.23 1 Rois 10.1 Genèse 10.7
20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti suntJérémie 14.3-14.4 Romains 9.33 Jérémie 17.13 Romains 5.5
21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetisPsaumes 38.11 Job 13.4 Apocalypse 18.17-18.18 Jérémie 51.9 Proverbes 19.7
22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihiJob 42.11 1 Samuel 12.3 Actes 20.33
23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite mePsaumes 49.7-49.8 Lévitique 25.48 Psaumes 107.2 Job 5.20 Jérémie 15.21
24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite meJacques 3.2 Psaumes 39.1-39.2 Proverbes 9.9 Psaumes 19.12 Job 10.2
25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguereEcclésiaste 12.10-12.11 Job 21.34 Job 13.5 Job 32.3 Job 4.4
26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertisJob 8.2 Ephésiens 4.14 Job 42.3 Job 6.4 Job 40.8
27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum2 Pierre 2.3 Job 22.9 Jacques 1.27 Nahum 3.10 Job 24.3
28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiarJob 33.3 Job 11.3 Job 27.4 Job 36.4 Job 13.4
29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicateJob 17.10 Job 42.6 Job 34.5 Job 23.10 Malachie 3.18
30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabitJob 12.11 Hébreux 5.14 Job 42.3-42.6 Job 6.6 Job 33.8-33.12

Cette Bible est dans le domaine public.