Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 50.20     

Genèse 50.20
Vulgate


1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eumGenèse 46.4 Genèse 23.2 1 Thessaloniciens 4.13 Marc 5.38-5.39 Jean 11.35-11.38
2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem2 Chroniques 16.14 Genèse 50.26 Marc 16.1 Jean 19.39-19.40 Matthieu 26.12
3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebusDeutéronome 34.8 Nombres 20.29 Genèse 50.10 Deutéronome 21.13
4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus PharaonisEsther 4.2 Genèse 18.3
5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertarEsaïe 22.16 2 Chroniques 16.14 Matthieu 27.60 Genèse 47.29-47.31 Ecclésiaste 12.7
6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus esGenèse 48.21
7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae AegyptiGenèse 14.16
8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra GessenExode 10.26 Nombres 32.24-32.27 Exode 10.8-10.9
9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modicaGenèse 41.43 Actes 8.2 Exode 14.7 Exode 14.28 Cantique 1.9
10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem diesActes 8.2 Job 2.13 2 Samuel 1.17 1 Samuel 31.13 Deutéronome 1.1
11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti1 Samuel 6.18 Deutéronome 11.30 Deutéronome 3.25 Genèse 34.30 Genèse 50.10
12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eisExode 20.12 Genèse 47.29-47.31 Actes 7.16 Genèse 49.29-49.32 Ephésiens 6.1
13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem MambreActes 7.16 Genèse 49.29-49.31 Genèse 23.16-23.18 2 Rois 21.18 Genèse 35.27
14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre 15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimusProverbes 28.1 Job 15.21-15.22 Psaumes 53.5 Psaumes 14.5 Lévitique 26.36
16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam morereturProverbes 29.25
17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit IosephJob 33.27-33.28 Matthieu 25.40 Psaumes 21.11 Proverbes 28.13 Genèse 45.8
18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumusGenèse 37.7-37.11 Genèse 27.29 Genèse 44.14 Genèse 42.6 Genèse 45.3
19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatemRomains 12.19 Genèse 30.2 2 Rois 5.7 Job 34.19-34.29 Genèse 45.5
20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populosRomains 8.28 Psaumes 119.71 Genèse 45.5-45.8 Actes 3.26 Genèse 37.4
21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutusGenèse 47.12 1 Pierre 3.9 Matthieu 5.44 Matthieu 6.14 Esaïe 40.2
22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis 23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus IosephJob 42.16 Nombres 32.39 Genèse 30.3 Psaumes 128.6 Genèse 49.12
24 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et IacobGenèse 35.12 Genèse 26.3 Exode 3.16-3.17 Genèse 48.21 Genèse 46.4
25 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco istoExode 13.19 Josué 24.32 Hébreux 11.22 Genèse 50.5 Actes 7.16
26 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in AegyptoGenèse 47.9 Genèse 47.28 Genèse 50.2-50.3 Genèse 50.22 Josué 24.29

Cette Bible est dans le domaine public.