Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Apocalypse 18.2     

Apocalypse 18.2
Vulgate


1 et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eiusEzéchiel 43.2 Apocalypse 17.1 Esaïe 60.1-60.3 Luc 17.24 Apocalypse 21.23
2 et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundaeApocalypse 14.8 Jérémie 51.37 Esaïe 14.23 Jérémie 51.8 Jérémie 50.39-50.40
3 quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti suntApocalypse 17.2 Apocalypse 14.8 Apocalypse 18.9 Apocalypse 18.23 Ezéchiel 27.9-27.25
4 et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis2 Corinthiens 6.17 Jérémie 51.6 Jérémie 51.45 Jérémie 50.8 Esaïe 48.20
5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum eiusApocalypse 16.19 Jérémie 51.9 Esdras 9.6 Genèse 18.20-18.21 Jonas 1.2
6 reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplumJérémie 50.29 Psaumes 137.8 Jérémie 50.15 Apocalypse 17.4 Apocalypse 14.10
7 quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videboSophonie 2.15 Psaumes 45.9 Esaïe 22.12-22.14 Esaïe 47.7-47.9 2 Thessaloniciens 2.4-2.8
8 ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illamJérémie 50.34 Jérémie 50.31 Apocalypse 18.9-18.10 Apocalypse 11.17 Apocalypse 17.16
9 et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eiusApocalypse 17.2 Apocalypse 19.3 Apocalypse 18.3 Apocalypse 18.18 Ezéchiel 26.16-26.17
10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuumApocalypse 18.19 Apocalypse 18.8 Apocalypse 18.15-18.17 Apocalypse 14.8 Jérémie 30.7
11 et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet ampliusApocalypse 18.15 Apocalypse 18.3 Apocalypse 18.23 Ezéchiel 27.27-27.36 Esaïe 47.15
12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmoreApocalypse 17.4 Ezéchiel 27.5-27.25 Proverbes 8.10-8.11 2 Chroniques 2.8 1 Rois 10.11-10.12
13 et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominumEzéchiel 27.13 Amos 2.6 Esaïe 50.1 Néhémie 5.8 1 Timothée 1.10
14 et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenientPsaumes 106.14 Psaumes 78.18 1 Jean 2.16-2.17 Nombres 11.34 1 Corinthiens 10.6
15 mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentesApocalypse 18.3 Ezéchiel 27.31 Actes 19.24-19.27 Marc 11.17 Apocalypse 18.10-18.11
16 et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritisApocalypse 17.4 Apocalypse 18.10-18.11 Apocalypse 18.19 Luc 16.19-16.31
17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe steteruntApocalypse 17.16 Jonas 1.6 Ezéchiel 27.27-27.36 Lamentations 4.6 Apocalypse 18.19
18 et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae similis civitati huic magnaeApocalypse 13.4 Apocalypse 18.9-18.10 Ezéchiel 27.30-27.32 Jérémie 51.37 Esaïe 23.8-23.9
19 et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata estJosué 7.6 Apocalypse 18.10 Job 2.12 Ezéchiel 27.30 Apocalypse 18.15-18.17
20 exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illaApocalypse 12.12 Apocalypse 6.10 Luc 11.49-11.50 Psaumes 96.11-96.13 Psaumes 109.28
21 et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenieturJérémie 51.63-51.64 Ezéchiel 26.21 Apocalypse 5.2 Apocalypse 16.20 Néhémie 9.11
22 et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te ampliusEzéchiel 26.13 Jérémie 25.10 Jérémie 7.34 Jérémie 33.11 Esaïe 24.8-24.9
23 et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentesApocalypse 18.3 Nahum 3.4 Esaïe 23.8 Jérémie 7.34 Jérémie 16.9
24 et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terraApocalypse 17.6 Apocalypse 16.6 Jérémie 51.49 Matthieu 23.27 Ezéchiel 22.27

Cette Bible est dans le domaine public.