Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 19.32     

Jean 19.32
Vulgate


1 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavitEsaïe 53.5 Esaïe 50.6 Luc 23.16 Matthieu 20.19 Hébreux 11.36
2 et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eumEsaïe 53.3 Psaumes 22.6 Jean 19.5 Luc 23.11 Marc 15.16-15.20
3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapasMatthieu 27.29 Jean 19.19-19.22 Jean 18.33 Jean 18.22 Luc 1.28
4 exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum forasJean 18.38 Jean 19.6 Luc 23.4 Matthieu 27.54 1 Pierre 3.18
5 ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homoJean 19.2 Esaïe 43.1 Esaïe 40.9 Hébreux 12.2 Lamentations 1.12
6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causamJean 18.31 Jean 19.4 Marc 15.12-15.15 Actes 3.13-3.15 Actes 7.52
7 responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecitJean 5.18 Lévitique 24.16 Romains 1.4 Matthieu 26.63-26.66 Jean 10.36-10.38
8 cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuitJean 19.13 Actes 14.11-14.19
9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit eiJean 18.33 Philippiens 1.28 Jean 8.14 Juges 13.6 Esaïe 53.7
10 dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere teJean 18.39 Daniel 5.19 Daniel 3.14-3.15
11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habetRomains 13.1 Actes 4.28 Genèse 45.7-45.8 Jean 3.27 Actes 2.23
12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit CaesariJean 18.33-18.36 Luc 23.2-23.5 Actes 24.24-24.27 Marc 6.16-6.26 Actes 17.6-17.7
13 Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem GabbathaMatthieu 27.19 Esaïe 57.11 Psaumes 94.20-94.21 Psaumes 58.1-58.2 Actes 4.19
14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vesterMatthieu 27.62 Marc 15.25 Jean 19.42 Jean 19.5 Jean 19.31-19.32
15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi CaesaremLuc 23.18 Actes 21.36 Ezéchiel 21.26-21.27 Jean 18.31 Genèse 49.10
16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxeruntMatthieu 27.26-27.31 Marc 15.15-15.20 Luc 23.24-23.25
17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice GolgothaLuc 23.33 Luc 14.27 Luc 23.26 1 Rois 21.13 Luc 23.38
18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem IesumEsaïe 53.12 Psaumes 22.16 Marc 15.24-15.27 Galates 3.13 Matthieu 27.35-27.38
19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex IudaeorumLuc 23.38 Matthieu 27.37 Marc 15.26 Jean 19.14 Actes 26.9
20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latineJean 19.13 Jean 5.2 Hébreux 13.12 Apocalypse 16.16 Actes 26.14
21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum IudaeorumJean 19.14 Jean 19.19
22 respondit Pilatus quod scripsi scripsiPsaumes 65.7 Esther 4.16 Proverbes 8.29 Jean 19.12 Psaumes 76.10
23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totumLuc 23.34 Matthieu 27.35 Marc 15.24 Exode 39.22-39.23
24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec feceruntPsaumes 22.18 Jean 19.28 Jean 19.36-19.37 Jean 10.35 Esaïe 10.7
25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria MagdaleneLuc 23.49 Matthieu 27.55-27.56 Marc 15.40-15.41 Marc 16.9 Luc 8.2
26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuusJean 13.23 Jean 2.4 Jean 21.7 Jean 20.2 Jean 21.24
27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in suaJean 16.32 1 Timothée 5.2-5.4 Matthieu 12.48-12.50 Jean 1.11 Marc 3.34
28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitioPsaumes 69.21 Psaumes 22.15 Jean 19.30 Luc 22.37 Jean 19.24
29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eiusNombres 19.18 Luc 23.36 Matthieu 27.48 Marc 15.36 Matthieu 27.34
30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritumJean 17.4 Philippiens 2.8 Marc 15.37 Colossiens 2.14-2.17 Luc 23.46
31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerenturJean 19.14 Jean 19.42 Josué 8.29 Marc 15.42 Deutéronome 21.22-21.23
32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eoJean 19.18 Luc 23.39-23.43
33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua1 Jean 5.8 1 Jean 5.6 Zacharie 13.1 Zacharie 12.10 Ezéchiel 36.25
35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatisJean 21.24 Jean 15.27 1 Jean 1.1-1.3 Actes 10.39 Jean 20.31
36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eoPsaumes 34.20 Nombres 9.12 Exode 12.46 Jean 19.28 Psaumes 35.10
37 et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixeruntZacharie 12.10 Apocalypse 1.7 Psaumes 22.16-22.17
38 post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus IesuJean 9.22 Marc 15.42-15.47 Jean 7.13 Jean 12.42 Luc 23.50-23.56
39 venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centumCantique 4.14 Jean 7.50-7.52 Cantique 4.6 2 Chroniques 16.14 Matthieu 19.30
40 acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelireJean 11.44 Jean 20.5-20.7 Luc 24.12 Actes 5.6 Matthieu 26.12
41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus eratLuc 23.53 Jean 20.15 Matthieu 27.60 2 Rois 23.30 Matthieu 27.64-27.66
42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt IesumJean 19.14 Jean 19.31 Jean 19.41 Actes 13.29 Jean 19.20

Cette Bible est dans le domaine public.