Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 20.9     

Luc 20.9
Vulgate


1 et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribusActes 4.1 Actes 6.12 Matthieu 21.23-21.27 Luc 8.1 Matthieu 26.55
2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatemJean 2.18 Exode 2.14 Marc 11.28-11.33 Matthieu 21.23-21.27 Actes 7.27
3 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihiMatthieu 15.2-15.3 Colossiens 4.6 Luc 22.68
4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibusLuc 15.18 Jean 1.19-1.28 Matthieu 21.25-21.32 Matthieu 11.7-11.19 Jean 1.6
5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illiJean 1.30 Jean 3.36 Jean 5.33-5.35 Jean 1.15-1.18 Jean 1.34
6 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esseMatthieu 21.26 Matthieu 11.9 Luc 7.26-7.29 Jean 10.41 Marc 12.12
7 et responderunt se nescire unde essetJérémie 8.7-8.9 Esaïe 44.18 Esaïe 42.19-42.20 Zacharie 11.15 Esaïe 26.11
8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facioLuc 22.68 Matthieu 16.4 Proverbes 26.4-26.5 Marc 11.33 Matthieu 15.14
9 coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibusMatthieu 21.33-21.46 Marc 12.1-12.12 Esaïe 5.1-5.7 Cantique 8.11-8.12 Jérémie 2.21
10 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanemNéhémie 9.26 2 Chroniques 36.15-36.16 Matthieu 21.34-21.36 Zacharie 1.3-1.6 Jérémie 2.30
11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem1 Thessaloniciens 2.2 Hébreux 11.36-11.37 Matthieu 23.30-23.37 Actes 7.52 Osée 10.1
12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt 13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebunturMatthieu 3.17 Jean 3.16-3.17 Jérémie 36.7 Jérémie 36.3 Osée 6.4
14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditasHébreux 1.2 Romains 8.17 Matthieu 21.25 Luc 22.2 Matthieu 2.2-2.16
15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineaeHébreux 13.12 Matthieu 21.37-21.40 Marc 12.6-12.9
16 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absitLuc 19.27 Matthieu 21.41 Actes 13.46 Psaumes 21.8-21.10 Psaumes 2.8-2.9
17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguliPsaumes 118.22 Actes 4.11 Esaïe 28.16 Marc 3.5 Zacharie 3.9
18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illumEsaïe 8.14-8.15 Daniel 2.34-2.35 Daniel 2.44-2.45 Matthieu 21.44 1 Thessaloniciens 2.16
19 et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istamLuc 19.47-19.48 Marc 12.12 Luc 20.14 Matthieu 21.45-21.46 Matthieu 26.3-26.4
20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidisMatthieu 27.2 Luc 20.26 2 Pierre 2.3 Psaumes 38.12 Psaumes 66.3
21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei docesMatthieu 22.16 1 Thessaloniciens 2.4-2.5 Psaumes 12.2 Job 34.19 Psaumes 55.21
22 licet nobis dare tributum Caesari an nonEsdras 4.19-4.22 Actes 5.37 Néhémie 5.4 Esdras 4.13 Néhémie 9.37
23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis1 Corinthiens 3.19 Matthieu 16.1 Hébreux 4.13 Luc 6.8 Psaumes 95.9
24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt CaesarisMatthieu 18.28 Luc 23.2 Actes 11.28 Actes 26.32 Luc 20.22
25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt DeoMatthieu 22.21 Romains 13.6-13.7 Proverbes 24.21 Matthieu 17.27 Actes 4.19-4.20
26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacueruntLuc 20.20 Job 5.12-5.13 Matthieu 22.12 Matthieu 22.34 Tite 1.10
27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eumMatthieu 22.23-22.33 Marc 12.18-12.27 1 Corinthiens 15.12 Actes 4.1-4.2 Actes 5.17
28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suoDeutéronome 25.5-25.10 Genèse 38.26 Genèse 38.11 Ruth 1.11-1.12 Genèse 38.8
29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiisJérémie 22.30 Lévitique 20.20
30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio 31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt 32 novissima omnium mortua est et mulierHébreux 9.27 Juges 2.10 Ecclésiaste 9.5 Ecclésiaste 1.4
33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxoremMatthieu 22.24-22.28 Marc 12.19-12.23
34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptiasLuc 16.8 Luc 17.27 Ephésiens 5.31 1 Corinthiens 7.2-7.16 Hébreux 13.4
35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxoresDaniel 12.2-12.3 2 Thessaloniciens 1.5 Actes 5.41 Jean 5.29 Luc 21.36
36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionisMatthieu 22.30 Apocalypse 21.4 1 Corinthiens 15.52-15.54 Apocalypse 20.6 Osée 13.14
37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum IacobExode 3.2-3.6 Genèse 28.21 Actes 7.30-7.32 Exode 3.15 Marc 12.26-12.27
38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt eiJean 11.25-11.26 Colossiens 3.3-3.4 Romains 6.10-6.11 Psaumes 22.23-22.26 Jean 6.57
39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixistiActes 23.9 Matthieu 22.34-22.40 Marc 12.28-12.34
40 et amplius non audebant eum quicquam interrogareMatthieu 22.46 Marc 12.34 Proverbes 26.5
41 dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esseMarc 12.35-12.37 Matthieu 1.1 Jérémie 33.15-33.16 Esaïe 11.1-11.2 Jean 7.42
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meisPsaumes 110.1 1 Corinthiens 15.25 Actes 2.34-2.35 Hébreux 1.13 Hébreux 3.7
43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorumPsaumes 110.1 Psaumes 21.8-21.12 Apocalypse 19.14-19.21 Luc 19.27 Psaumes 72.9
44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius estApocalypse 22.16 Galates 4.4 Romains 9.5 Luc 2.11 Luc 1.31-1.35
45 audiente autem omni populo dixit discipulis suisMatthieu 23.5-23.7 Matthieu 15.10 Marc 8.34 1 Timothée 5.20 Marc 12.38-12.39
46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviisLuc 11.43 Luc 14.7 Philippiens 2.3-2.5 Romains 12.10 Marc 8.15
47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maioremMarc 12.40 Matthieu 23.13 Luc 12.47-12.48 Amos 2.7 Esaïe 10.2

Cette Bible est dans le domaine public.