Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 4.7     

Matthieu 4.7
Vulgate


1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diaboloHébreux 2.18 Luc 4.1-4.13 Marc 1.12-1.15 Ezéchiel 43.5 Ezéchiel 40.2
2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriitExode 34.28 1 Rois 19.8 Deutéronome 9.9 Deutéronome 9.18 Jean 4.6
3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant1 Thessaloniciens 3.5 Genèse 3.1-3.5 Psaumes 78.17-78.20 Job 2.4-2.7 Luc 22.31-22.32
4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore DeiDeutéronome 8.3 Luc 4.4 Jean 6.31-6.59 Romains 15.4 Jean 6.63
5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templiMatthieu 27.53 Luc 4.9 Néhémie 11.1 Apocalypse 11.2 Esaïe 48.2
6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuumPsaumes 91.11-91.12 2 Corinthiens 11.14 Hébreux 1.14 Matthieu 4.4 Psaumes 34.20
7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuumDeutéronome 6.16 1 Corinthiens 10.9 Psaumes 78.18 Psaumes 78.41 Hébreux 3.9
8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum1 Jean 2.15-2.16 Matthieu 16.26 Apocalypse 11.15 1 Pierre 1.24 Psaumes 49.16-49.17
9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris meDaniel 5.18-5.19 Apocalypse 19.16 1 Timothée 3.6 Jean 13.3 1 Samuel 2.7-2.8
10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli serviesDeutéronome 10.20 Deutéronome 6.13-6.14 1 Chroniques 21.1 Zacharie 3.1-3.2 Job 2.1
11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant eiMatthieu 26.53 Luc 22.43 Hébreux 1.14 Apocalypse 5.11-5.12 Hébreux 1.6
12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in GalilaeamMarc 1.14 Luc 4.14 Luc 3.20 Matthieu 14.3 Marc 6.17
13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et NepthalimJean 4.46 Marc 1.21 Matthieu 11.23 Josué 19.32-19.39 Luc 4.30-4.31
14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetamMatthieu 1.22 Esaïe 9.1-9.2 Jean 19.28 Jean 19.36-19.37 Matthieu 8.17
15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentiumEsaïe 9.1 Josué 21.32 2 Rois 15.29 1 Rois 9.11 Josué 20.7
16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eisAmos 5.8 Esaïe 9.2 Luc 2.32 Job 3.5 Esaïe 60.1-60.3
17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorumActes 2.38 Matthieu 3.2 Marc 1.14-1.15 Luc 24.47 Actes 17.30
18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatoresJean 1.40-1.42 Luc 6.14 Matthieu 10.2 Matthieu 15.29 Matthieu 1.16-1.18
19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominumMarc 1.17-1.18 Matthieu 16.24 Jean 12.26 Marc 2.14 Luc 9.59
20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eumMatthieu 19.27 Marc 10.28-10.31 1 Rois 19.21 Matthieu 10.37 Psaumes 119.60
21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eosMatthieu 10.2 Luc 5.10-5.11 Marc 5.37 Jean 21.2 Matthieu 20.20-20.21
22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eumLuc 14.26 Matthieu 10.37 Deutéronome 33.9-33.10 Luc 9.59-9.60 Luc 14.33
23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populoMatthieu 9.35 Matthieu 13.54 Marc 1.39 Marc 1.21 Actes 10.38
24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eosMatthieu 8.6 Luc 2.2 Matthieu 17.15 Matthieu 15.22 Actes 15.23
25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans IordanenLuc 6.17 Marc 5.20 Marc 3.7-3.8 Marc 7.31 Matthieu 12.15

Cette Bible est dans le domaine public.