Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 4.3     

Matthieu 4.3
Vulgate


1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diaboloHébreux 2.18 Marc 1.12-1.15 Luc 4.1-4.13 Ezéchiel 43.5 Jean 14.30
2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit1 Rois 19.8 Exode 34.28 Deutéronome 9.18 Jean 4.6 Deutéronome 9.9
3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant1 Thessaloniciens 3.5 Job 2.4-2.7 Luc 22.31-22.32 Job 1.9-1.12 Nombres 11.4-11.6
4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore DeiDeutéronome 8.3 Luc 4.4 Romains 15.4 Jean 6.31-6.59 Jean 6.63
5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templiMatthieu 27.53 Néhémie 11.1 Luc 4.9 Esaïe 48.2 Esaïe 52.1
6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuumPsaumes 91.11-91.12 Hébreux 1.14 2 Corinthiens 11.14 Job 1.10 Job 5.23
7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuumDeutéronome 6.16 1 Corinthiens 10.9 Psaumes 78.18 Psaumes 78.41 Hébreux 3.9
8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum1 Jean 2.15-2.16 Matthieu 16.26 Apocalypse 11.15 Luc 4.5-4.7 1 Pierre 1.24
9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris meDaniel 5.18-5.19 Psaumes 72.11 Apocalypse 19.10 2 Corinthiens 4.4 Daniel 2.37-2.38
10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli serviesDeutéronome 6.13-6.14 Deutéronome 10.20 Zacharie 3.1-3.2 Job 2.1 Josué 24.14
11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant eiMatthieu 26.53 Luc 22.43 Hébreux 1.14 Apocalypse 5.11-5.12 Jean 14.30
12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in GalilaeamMarc 1.14 Luc 4.14 Luc 3.20 Matthieu 14.3 Luc 4.31
13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et NepthalimMarc 1.21 Jean 4.46 Matthieu 11.23 Jean 6.59 Josué 19.10-19.16
14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetamMatthieu 1.22 Jean 19.36-19.37 Matthieu 8.17 Jean 15.25 Esaïe 9.1-9.2
15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentiumEsaïe 9.1 Josué 21.32 2 Rois 15.29 1 Rois 9.11 Josué 20.7
16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eisEsaïe 9.2 Luc 2.32 Amos 5.8 Job 3.5 Esaïe 60.1-60.3
17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorumActes 2.38 Matthieu 3.2 Marc 1.14-1.15 Luc 24.47 Actes 17.30
18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatoresJean 1.40-1.42 Matthieu 10.2 Matthieu 15.29 Luc 6.14 Matthieu 1.16-1.18
19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominumMarc 1.17-1.18 Jean 12.26 Matthieu 16.24 Luc 9.59 Luc 5.27
20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eumMarc 10.28-10.31 1 Rois 19.21 Matthieu 10.37 Psaumes 119.60 Luc 18.28-18.30
21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eosMatthieu 10.2 Actes 12.2 Marc 1.19-1.20 Matthieu 26.37 Marc 3.17
22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eumMatthieu 10.37 Luc 14.26 Deutéronome 33.9-33.10 Luc 9.59-9.60 Luc 14.33
23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populoMatthieu 9.35 Marc 1.21 Matthieu 13.54 Marc 1.39 Marc 1.14
24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eosMatthieu 17.15 Matthieu 8.6 Luc 2.2 Matthieu 15.22 Actes 15.23
25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans IordanenLuc 6.17 Marc 5.20 Marc 7.31 Marc 3.7-3.8 Luc 6.19

Cette Bible est dans le domaine public.