Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 22.5     

Ezéchiel 22.5
Vulgate


1 et factum est verbum Domini ad me dicens 2 et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinumEzéchiel 24.9 Nahum 3.1 Ezéchiel 24.6 Ezéchiel 20.4 Matthieu 27.25
3 et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut polluereturEzéchiel 22.27 Sophonie 3.3 Ezéchiel 12.25 2 Pierre 2.3 Ezéchiel 22.4
4 in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris2 Rois 21.16 Psaumes 44.13-44.14 Ezéchiel 5.14-5.15 Ezéchiel 16.57 Ezéchiel 22.2
5 quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interituEsaïe 22.2 Jérémie 15.2-15.3
6 ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinemEsaïe 1.23 Ezéchiel 22.27 Zacharie 3.3 Jérémie 32.32 Michée 3.1-3.3
7 patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud teDeutéronome 27.16 Exode 22.21-22.22 Lévitique 20.9 Malachie 3.5 Zacharie 7.10
8 sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistisEzéchiel 20.13 Ezéchiel 22.26 Ezéchiel 23.38-23.39 Ezéchiel 20.21 Ezéchiel 20.24
9 viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tuiOsée 4.14 Lévitique 19.16 Osée 4.10 Ezéchiel 18.6 Osée 4.2
10 verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae humiliaverunt in teLévitique 18.19 Ezéchiel 18.6 Lévitique 18.7-18.8 Lévitique 20.11 Deutéronome 27.23
11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in teLévitique 18.15 Lévitique 20.17 Lévitique 18.9 2 Samuel 13.14 Ezéchiel 18.11
12 munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus DeusDeutéronome 27.25 Ezéchiel 23.35 Deutéronome 23.19 Ezéchiel 18.13 Jérémie 2.32
13 ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tuiEzéchiel 21.17 Esaïe 33.15 Ezéchiel 22.27 Amos 2.6-2.8 Ezéchiel 21.14
14 numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciamEzéchiel 21.7 Ezéchiel 17.24 Ezéchiel 24.14 Esaïe 31.3 Job 40.9
15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a teZacharie 7.14 Deutéronome 4.27 Ezéchiel 22.22 Néhémie 1.8 Ezéchiel 23.27
16 et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego DominusEzéchiel 6.7 Psaumes 83.18 Ezéchiel 7.24 1 Rois 20.13 Ezéchiel 25.3
17 et factum est verbum Domini ad me dicens 18 fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti suntPsaumes 119.119 Esaïe 1.22 Esaïe 48.10 Jérémie 6.28-6.30 Proverbes 17.3
19 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium HierusalemMichée 4.12 Ezéchiel 11.7 Ezéchiel 24.3-24.6 Matthieu 13.40-13.42 Matthieu 13.30
20 congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vosEzéchiel 21.31-21.32 Esaïe 54.16 Ezéchiel 24.13 Ezéchiel 22.21 Jérémie 4.11-4.12
21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eiusEsaïe 64.7 Esaïe 64.2 Deutéronome 32.22 Jérémie 9.7 Psaumes 21.9
22 ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vosEzéchiel 20.33 Ezéchiel 20.8 Osée 5.10 Ezéchiel 22.31 Apocalypse 16.1
23 et factum est verbum Domini ad me dicens 24 fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furorisEsaïe 9.13 Jérémie 2.30 Sophonie 3.2 Jérémie 44.16-44.19 Esaïe 1.5
25 coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illiusOsée 6.9 Ezéchiel 13.19 Jérémie 11.9 Jérémie 2.34 Matthieu 23.13
26 sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorumLévitique 10.10 1 Samuel 2.12-2.17 Malachie 2.8 Ezéchiel 44.23 Jérémie 2.8
27 principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucraEzéchiel 22.13 Sophonie 3.3 Esaïe 1.23 Ezéchiel 22.6 Ezéchiel 45.9
28 prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutusJérémie 23.25-23.32 Ezéchiel 13.6-13.7 Jérémie 23.21 Jérémie 29.8-29.9 Ezéchiel 13.22-13.23
29 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicioEzéchiel 22.7 Exode 23.9 Esaïe 5.7 Amos 3.10 Exode 22.21
30 et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveniJérémie 5.1 Esaïe 59.16 Ezéchiel 13.5 Psaumes 106.23 Esaïe 63.5
31 et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus DeusEzéchiel 7.8-7.9 Ezéchiel 16.43 Ezéchiel 9.10 Ezéchiel 7.3 Romains 2.8-2.9

Cette Bible est dans le domaine public.