Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 22.7     

Esaïe 22.7
Vulgate


1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tectaJérémie 21.13 Psaumes 125.2 Esaïe 15.3 Joël 3.12 Joël 3.14
2 clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in belloEsaïe 32.13 Jérémie 14.18 Lamentations 2.20 Esaïe 23.7 Esaïe 37.33
3 cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugeruntJérémie 52.24-52.27 Esaïe 3.1-3.8 2 Rois 25.4-25.7 Jérémie 39.4-39.7 2 Rois 25.18-25.21
4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi meiJérémie 9.1 Michée 1.8 Jérémie 8.18 Jérémie 13.17 Ruth 1.20-1.21
5 dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montemEsaïe 10.6 Michée 7.4 Esaïe 37.3 Lamentations 1.5 Lamentations 2.2
6 et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus2 Rois 16.9 Esaïe 21.2 Amos 9.7 Amos 1.5 Jérémie 49.35-49.39
7 et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in portaEsaïe 37.34 Esaïe 10.28-10.32 Esaïe 8.7-8.8 Jérémie 39.1-39.3
8 et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus1 Rois 7.2 1 Rois 10.17 Esaïe 36.1-36.3 Cantique 4.4 1 Rois 14.27-14.28
9 et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris2 Rois 20.20 Néhémie 3.16 2 Chroniques 32.1-32.6 2 Chroniques 32.30
10 et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum 11 et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis2 Rois 25.4 2 Chroniques 16.7-16.9 Jérémie 33.2-33.3 Esaïe 37.26 Esaïe 17.7
12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacciJoël 2.17 Michée 1.16 Joël 1.13 Jacques 4.8-4.10 Ecclésiaste 3.4
13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemurEsaïe 56.12 1 Corinthiens 15.32 Luc 17.26-17.29 Esaïe 28.7-28.8 Esaïe 21.4-21.5
14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituumEsaïe 5.9 1 Samuel 3.14 Ezéchiel 24.13 Jean 8.21-8.24 Esaïe 13.11
15 haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi2 Rois 18.18 Esaïe 36.3 2 Rois 18.37 Esaïe 37.2 2 Rois 19.2
16 quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibiMatthieu 27.60 2 Samuel 18.18 2 Chroniques 16.14 Job 3.14 Michée 2.10
17 ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit teEsther 7.8 Jérémie 14.3 Job 9.24
18 coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tuiEsaïe 17.13 Amos 7.17
19 et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam teJob 40.11-40.12 Ezéchiel 17.24 Luc 1.52 Psaumes 75.6-75.7
20 et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae2 Rois 18.18 Esaïe 36.3 Esaïe 37.2 Esaïe 36.22 2 Rois 18.37
21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui IudaGenèse 45.8 Esther 8.15 Genèse 41.42-41.43 1 Samuel 18.4 Esther 8.2
22 et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiatApocalypse 3.7 Job 12.14 Apocalypse 1.18 Matthieu 18.18-18.19 Matthieu 16.18-16.19
23 et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris suiJob 36.7 Zacharie 10.4 Esdras 9.8 1 Samuel 2.8 Apocalypse 3.21
24 et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum2 Timothée 2.20-2.21 Daniel 6.1-6.3 Romains 9.22-9.23 Jean 5.22-5.27 Jean 20.21-20.23
25 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus estMichée 4.4 Esaïe 46.11 Esther 9.24-9.25 Esaïe 22.23 Ezéchiel 5.15

Cette Bible est dans le domaine public.