Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 2.18     

Esaïe 2.18
Vulgate


1 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et HierusalemEsaïe 1.1 Michée 6.9 Esaïe 13.1 Habakuk 1.1 Michée 1.1
2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentesMichée 4.1-4.3 Esaïe 56.7 Esaïe 27.13 Zacharie 8.3 Hébreux 1.2
3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de HierusalemLuc 24.47 Zacharie 8.20-8.23 Esaïe 51.4-51.5 Jean 7.17 Psaumes 110.2
4 et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proeliumJoël 3.10 Osée 2.18 Zacharie 9.10 Esaïe 9.7 Esaïe 11.6-11.9
5 domus Iacob venite et ambulemus in lumine DominiEphésiens 5.8 1 Jean 1.7 Esaïe 60.19-60.20 Luc 1.79 Jean 12.35-12.36
6 proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt2 Rois 1.2 Romains 11.20 Lamentations 5.20 Deutéronome 18.10-18.14 1 Rois 11.1-11.2
7 repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eiusEsaïe 30.16 Esaïe 31.1 Deutéronome 17.16-17.17 Michée 5.10 Jérémie 5.27-5.28
8 et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorumJérémie 2.28 Psaumes 115.4-115.8 Esaïe 37.19 Esaïe 10.10-10.11 Deutéronome 4.28
9 et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eisEsaïe 5.15 Psaumes 49.2 Colossiens 2.23 Néhémie 4.5 Marc 3.29
10 ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eiusApocalypse 6.15-6.16 Luc 23.30 Psaumes 90.11 Osée 10.8 2 Thessaloniciens 1.9
11 oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illaEsaïe 5.15-5.16 Psaumes 18.27 Esaïe 24.21 Esaïe 12.4 Malachie 4.1
12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabiturMalachie 4.1 Luc 14.11 1 Thessaloniciens 5.2 Esaïe 24.4 Proverbes 16.5
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus BasanEsaïe 14.8 Zacharie 11.1-11.2 Esaïe 10.33-10.34 Amos 2.5 Esaïe 37.24
14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatosEsaïe 30.25 Esaïe 40.4 Psaumes 110.5-110.6 2 Corinthiens 10.5 Psaumes 68.16
15 et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitumEsaïe 25.12
16 et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est1 Rois 10.22 Esaïe 23.1 Nombres 33.52 Apocalypse 18.17-18.19 1 Rois 22.48-22.49
17 et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illaEsaïe 2.11 Esaïe 13.11 Ezéchiel 28.2-28.7 Jérémie 48.29-48.30
18 et idola penitus conterenturEsaïe 27.9 Sophonie 1.3 Ezéchiel 37.23 Ezéchiel 36.25 Esaïe 21.9
19 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terramEsaïe 2.10 Hébreux 12.26 Esaïe 2.21 Luc 23.30 Aggée 2.6
20 in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertilionesEsaïe 30.22 Esaïe 31.7 Lévitique 11.19 Esaïe 46.6 Osée 14.8
21 et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terramEsaïe 2.19 Exode 33.22 Esaïe 2.10 Cantique 2.14 Job 30.6
22 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipsePsaumes 146.3 Jérémie 17.5 Psaumes 144.3-144.4 Jacques 4.14 Psaumes 8.4

Cette Bible est dans le domaine public.