Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 72.8     

Psaumes 72.8
Vulgate


1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde1 Chroniques 22.12-22.13 Jean 3.34 Esaïe 11.2 Psaumes 127.1 1 Rois 1.39-2.4
2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus meiEsaïe 32.1 Esaïe 9.7 1 Rois 3.5-3.10 Esaïe 11.2-11.5 Psaumes 82.3-82.4
3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum vidensEsaïe 52.7 2 Corinthiens 5.19-5.21 Joël 3.18 Psaumes 65.12 Psaumes 98.8-98.9
4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorumEsaïe 11.4 Esaïe 51.12-51.13 Apocalypse 18.20 Apocalypse 19.2 Psaumes 2.9
5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabunturPsaumes 89.36-89.37 Psaumes 72.17 Daniel 7.27 Esaïe 9.7 Ephésiens 3.21
6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate suaOsée 6.3 Deutéronome 32.2 2 Samuel 23.4 Psaumes 65.10 Ezéchiel 34.23-34.26
7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordisEsaïe 2.4 Ephésiens 2.14-2.17 Psaumes 92.12 Esaïe 35.1-35.10 Actes 4.32
8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti suntZacharie 9.10 Exode 23.31 Psaumes 89.25 Psaumes 80.11 Psaumes 2.8
9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terraMichée 7.17 Esaïe 49.23 Psaumes 2.9 Psaumes 21.8-21.9 1 Rois 9.20-9.21
10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eisPsaumes 68.29 Esaïe 49.7 1 Rois 10.1 Esaïe 60.6 2 Chroniques 9.21
11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in ExcelsoPsaumes 86.9 Psaumes 138.4-138.5 Esaïe 49.22-49.23 Esaïe 11.9 Esaïe 54.5
12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitiasJob 29.12 Psaumes 72.4 Luc 7.22 Psaumes 82.3-82.4 Luc 4.18
13 et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus measMatthieu 18.10 Job 5.15-5.16 Psaumes 109.31 Jacques 2.5-2.6 Matthieu 5.3
14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinoPsaumes 116.15 2 Samuel 4.9 Luc 1.68-1.75 Psaumes 130.8 Psaumes 25.22
15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi1 Rois 10.14 Apocalypse 5.8-5.14 Jude 1.25 Jean 16.23-16.24 Psaumes 21.4
16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante meJérémie 33.22 Job 8.7 Apocalypse 7.9 1 Rois 4.20 Esaïe 2.2-2.3
17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorumGenèse 12.3 Genèse 22.18 Psaumes 89.36 Luc 1.48 Esaïe 7.14
18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarenturPsaumes 41.13 Psaumes 136.4 1 Chroniques 29.10 Psaumes 86.10 Exode 15.11
19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suamNombres 14.21 Néhémie 9.5 Psaumes 41.13 Zacharie 14.9 Habakuk 2.14
20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges2 Samuel 23.1 Jérémie 51.64 Luc 24.51 Job 31.40
21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt 22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi 23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me 25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram 26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum 27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te 28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion;

Cette Bible est dans le domaine public.