Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 32     

Job 32
Vulgate


1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur Job 33.9 Job 10.7 Job 23.7 Job 10.2 Job 27.4-27.6
2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo Genèse 22.21 Job 27.5 Job 35.2 Job 40.8 Job 34.17-34.18
3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob Job 8.6 Job 22.5-22.30 Actes 24.5 Job 15.34 Job 32.1
4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur Proverbes 18.13 Job 32.11-32.12
5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer Exode 32.19 Job 32.2
6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam Job 15.10 1 Timothée 5.1 1 Pierre 5.5 Romains 13.7 Lévitique 19.32
7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam Proverbes 16.31 Job 12.12 Psaumes 34.11-34.12 Proverbes 1.1-1.4 Hébreux 5.12
8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam Proverbes 2.6 Ecclésiaste 2.26 1 Corinthiens 2.10-2.12 Job 33.4 Jacques 1.5
9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium Matthieu 11.25 Job 12.20 1 Corinthiens 1.26-1.27 Jérémie 5.5 Jean 7.48
10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam 1 Corinthiens 7.40 1 Corinthiens 7.25
11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus Proverbes 18.17 Ecclésiaste 12.9-12.10 Job 5.27 Job 29.23 Job 32.4
12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius 1 Timothée 1.7 Job 32.3
13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo Jérémie 9.23 1 Corinthiens 1.27-1.29 Zacharie 12.7 Job 19.21 Job 4.9
14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi 15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia Matthieu 22.22 Matthieu 7.23 Job 29.22 Matthieu 22.46 Job 6.24-6.25
16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra Amos 5.13 Jacques 1.19 Job 13.5 Proverbes 17.28
17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam Job 35.3-35.4 Job 32.10 Job 33.12
18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei Psaumes 39.3 Jérémie 20.9 Ezéchiel 3.14-3.27 Actes 4.20 2 Corinthiens 5.13-5.14
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit Matthieu 9.17
20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo Proverbes 8.6-8.7 Job 21.3 Job 13.19 Job 20.2 Job 13.13
21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo Lévitique 19.15 Matthieu 22.16 Job 13.8 Job 34.19 Actes 24.2-24.3
22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus Job 17.5 Psaumes 12.2-12.3 Proverbes 29.5 Galates 1.10 1 Thessaloniciens 2.5

Cette Bible est dans le domaine public.