Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 24.18     

Job 24.18
Vulgate


1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illiusActes 1.7 Ecclésiaste 3.17 2 Pierre 3.7-3.8 Ecclésiaste 8.6-8.7 Esaïe 60.22
2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eosDeutéronome 19.14 Deutéronome 27.17 Proverbes 23.10 Proverbes 22.28 Job 1.15
3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduaeDeutéronome 24.6 Deutéronome 24.17-24.21 Job 31.16-31.17 1 Samuel 12.3 Deutéronome 24.10-24.13
4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terraeProverbes 28.28 Job 24.14 Amos 2.7 Proverbes 22.16 Proverbes 30.14
5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberisPsaumes 104.23 Job 39.5-39.7 Genèse 16.12 Jean 18.28 Job 5.5
6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiantDeutéronome 28.33 Juges 6.3-6.6 Deutéronome 28.51 Michée 6.15
7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigoreExode 22.26-22.27 Job 22.6 Deutéronome 24.11-24.13 Job 24.10 Esaïe 58.7
8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapidesLamentations 4.5 Hébreux 11.38 Cantique 5.2
9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaveruntNéhémie 5.5 2 Rois 4.1
10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicasAmos 2.7-2.8 Amos 5.11-5.12 Deutéronome 24.19
11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiuntJacques 5.4 Jérémie 22.13 Deutéronome 25.4
12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patiturEcclésiaste 4.1 Job 9.23 Psaumes 109.22 Exode 22.27 Psaumes 12.5
13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illiusJean 3.19-3.20 2 Thessaloniciens 2.10-2.12 Jean 15.6 Romains 2.17-2.24 Jean 9.39-9.41
14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur1 Thessaloniciens 5.2 Psaumes 10.8-10.10 Luc 12.39 Michée 2.1-2.2 Ephésiens 5.7-5.11
15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suumPsaumes 10.11 Proverbes 7.9-7.10 Psaumes 94.7 Ezéchiel 9.9 Psaumes 50.18
16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucemJean 3.20 Ephésiens 5.11-5.13 Ezéchiel 12.12 Matthieu 6.19 Matthieu 24.43
17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulantJob 3.5 Jérémie 2.26 Apocalypse 6.16-6.17 2 Corinthiens 5.10-5.11 Psaumes 73.18-73.19
18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearumPsaumes 58.7 Proverbes 3.33 Job 9.26 Deutéronome 28.16-28.20 Psaumes 69.22
19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illiusPsaumes 49.14 Job 21.13 Job 21.32-21.34 Proverbes 14.32 Luc 16.22
20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosumProverbes 10.7 Daniel 4.14 Job 18.16-18.17 Job 17.14 Matthieu 3.10
21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecitJob 29.13 Job 22.9 Job 24.3 Job 31.16-31.18 1 Samuel 1.6-1.7
22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suaeDaniel 6.4-6.9 Jean 19.12-19.16 Esther 3.8-3.10 Apocalypse 16.13-16.14 Apocalypse 17.2
23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illiusProverbes 15.3 Apocalypse 2.23 Proverbes 5.21 Amos 8.7 Job 11.11
24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterenturPsaumes 37.10 Esaïe 17.5-17.6 Apocalypse 14.14-14.20 Job 14.21 Psaumes 92.7
25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba meaJob 9.24 Job 11.2-11.3 Job 15.2 Job 6.28 Job 27.4

Cette Bible est dans le domaine public.