Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 21.13     

Job 21.13
Vulgate


1 respondens autem Iob dixit 2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiamJob 33.1 Job 34.2 Job 33.31-33.33 Job 18.2 Hébreux 2.1
3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba rideteJob 16.10 Job 17.2 Job 16.20 Job 13.13 Job 12.4-12.5
4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristariPsaumes 142.2-142.3 1 Samuel 1.16 Psaumes 42.11 Psaumes 102.1 Matthieu 26.38
5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestroJob 40.4 Juges 18.19 Job 29.9 Proverbes 30.32 Job 2.12
6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremorHabakuk 3.16 Lamentations 3.19-3.20 Psaumes 119.120 Psaumes 88.15 Psaumes 77.3
7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiisJob 12.6 Habakuk 1.13 Psaumes 73.3-73.12 Jérémie 12.1-12.3 Psaumes 37.35
8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorumProverbes 17.6 Psaumes 17.14 Job 5.3-5.4 Job 20.10 Job 20.28
9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illosJob 9.34 Psaumes 73.5 Psaumes 73.19 Esaïe 57.19-57.21 Job 15.21
10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suoExode 23.26 Luc 12.16-12.21 Deutéronome 7.13-7.14 Psaumes 144.13-144.14 Deutéronome 28.11
11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibusPsaumes 107.41 Psaumes 127.3-127.5
12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organiGenèse 4.21 Amos 6.4-6.6 Esaïe 5.12 Esaïe 22.13 Genèse 31.27
13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descenduntJob 36.11 Psaumes 73.4 Luc 17.28-17.29 Luc 12.19-12.20 Matthieu 24.38-24.39
14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumusJob 22.17 Proverbes 1.29 Jean 8.45-8.47 Romains 1.28 2 Thessaloniciens 2.10-2.12
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illumExode 5.2 Job 34.9 Malachie 1.13-1.14 Psaumes 12.4 Esaïe 45.19
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a meJob 22.18 Psaumes 1.1 Job 12.9-12.10 Luc 16.2 Psaumes 49.6-49.7
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris suiJob 18.5-18.6 Proverbes 13.9 Job 18.18 Proverbes 20.20 Psaumes 90.7-90.9
18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergitPsaumes 1.4 Job 13.25 Psaumes 83.13 Psaumes 35.5 Esaïe 17.13
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc scietExode 20.5 Jérémie 31.29 2 Samuel 3.39 Psaumes 54.5 Genèse 4.7
20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibetEsaïe 51.17 Apocalypse 14.10 Psaumes 75.8 Luc 16.23 Apocalypse 19.15
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidieturJob 14.5 Psaumes 102.24 Job 14.21 Luc 16.27-16.28 Ecclésiaste 2.18-2.19
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicatRomains 11.34 1 Corinthiens 2.16 Esaïe 40.13-40.14 Psaumes 113.5-113.6 2 Pierre 2.4
23 iste moritur robustus et sanus dives et felixLuc 12.19-12.21 Psaumes 49.17 Job 20.22-20.23 Psaumes 73.4-73.5
24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inriganturProverbes 3.8 Psaumes 17.10 Job 15.27
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibusJob 7.11 Ecclésiaste 6.2 Proverbes 14.10 Ezéchiel 4.16-4.17 Job 3.20
26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eosEsaïe 14.11 Ecclésiaste 9.2 Job 20.11 Job 3.18-3.19 Job 19.26
27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquasJob 15.20-15.35 Job 4.8-4.11 Psaumes 119.86 1 Pierre 2.19 Job 32.3
28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorumJob 8.22 Job 20.7 Psaumes 37.36 Job 31.37 Zacharie 5.4
29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetisPsaumes 129.8
30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris duciturProverbes 16.4 Job 20.28 Romains 2.5 2 Pierre 3.7 Psaumes 110.5
31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illiDeutéronome 7.10 Galates 2.11 Psaumes 50.21 2 Samuel 12.7-12.12 1 Rois 21.19-21.24
32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabitLuc 16.22 Psaumes 49.14 Ezéchiel 32.21-32.32
33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabilesHébreux 9.27 Job 30.23 Genèse 3.19 Job 24.24 Ecclésiaste 1.4
34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritatiJob 16.2 Job 13.4 Job 32.3 Job 42.7

Cette Bible est dans le domaine public.