Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 1.32     

1 Rois 1.32
Vulgate


1 et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebatJosué 23.1-23.2 1 Chroniques 23.1 2 Samuel 5.4 1 Chroniques 29.27-29.28 Luc 1.7
2 dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem1 Samuel 16.21-16.22 Genèse 16.5 2 Samuel 12.3 Ecclésiaste 4.11 Deutéronome 13.6
3 quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regemJosué 19.18 1 Samuel 28.4 2 Rois 4.25 2 Rois 4.8 1 Rois 2.17-2.25
4 erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eamMatthieu 1.25
5 Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent2 Samuel 3.4 2 Samuel 15.1 1 Chroniques 29.1 1 Chroniques 22.5-22.11 1 Chroniques 28.5
6 nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom2 Samuel 3.3-3.4 1 Chroniques 3.2 2 Samuel 14.25 1 Samuel 3.13 1 Samuel 10.23
7 et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniae2 Samuel 20.25 1 Rois 2.22 2 Samuel 15.24-15.29 2 Samuel 15.12 2 Samuel 20.23
8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia1 Rois 4.18 2 Samuel 20.25 2 Samuel 23.8-23.39 2 Samuel 12.1-12.15 1 Chroniques 27.5-27.6
9 immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis2 Samuel 17.17 Josué 15.7 2 Samuel 13.23-13.27 Proverbes 15.8 2 Samuel 15.11-15.12
10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit2 Samuel 12.24 1 Rois 1.8 2 Samuel 12.1-12.15 1 Rois 1.19
11 dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat2 Samuel 3.4 1 Chroniques 29.1 1 Chroniques 28.4-28.5 2 Samuel 12.24-12.25 1 Chroniques 22.9-22.10
12 nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis2 Chroniques 22.10 Matthieu 21.38 Proverbes 15.22 Jérémie 38.15 Actes 27.31
13 vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias1 Rois 1.30 1 Rois 1.17 1 Chroniques 22.6-22.13 1 Rois 1.11 Deutéronome 17.18
14 et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos1 Rois 1.17-1.27 2 Corinthiens 13.1
15 ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei1 Rois 1.1
16 inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis1 Rois 1.23 Matthieu 20.21 1 Samuel 25.23 1 Rois 2.20 1 Samuel 20.41
17 quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo1 Rois 1.13 1 Rois 1.30 Genèse 18.12 1 Pierre 3.6
18 et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante1 Rois 1.24 2 Samuel 15.10 1 Rois 1.27 1 Rois 1.11 Actes 3.17
19 mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit1 Rois 1.25 1 Rois 1.7-1.10
20 verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te2 Chroniques 20.12 1 Chroniques 22.8-22.10 1 Chroniques 28.5-28.6 2 Samuel 23.2 1 Chroniques 29.1
21 eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores1 Rois 2.10 Deutéronome 31.16 1 Rois 2.22-2.24 2 Samuel 7.12 Genèse 15.15
22 adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venitJob 1.16-1.18 Genèse 24.15 Daniel 9.20
23 et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terramRomains 13.7 1 Pierre 2.17 1 Rois 1.16
24 dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum1 Rois 1.17-1.18 1 Rois 1.5 1 Rois 1.13-1.14
25 quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias1 Samuel 10.24 1 Rois 1.19 1 Rois 1.9 1 Chroniques 29.21 2 Chroniques 23.11
26 me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit1 Rois 1.8 1 Rois 1.10 2 Samuel 12.25 2 Samuel 7.12-7.17 1 Rois 1.19
27 numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eumJean 15.15 2 Rois 4.27 1 Rois 1.24
28 et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum 29 iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia2 Samuel 4.9 1 Samuel 20.21 1 Rois 17.1 1 Samuel 14.39 2 Samuel 12.5
30 quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie1 Rois 1.17 1 Rois 1.13
31 submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternumDaniel 3.9 Daniel 2.4 Daniel 5.10 Daniel 6.6 Daniel 6.21
32 dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram rege1 Rois 1.8 1 Rois 1.26 1 Rois 1.38
33 dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion2 Chroniques 32.30 1 Rois 1.38 2 Chroniques 33.14 1 Rois 1.5 Genèse 41.43
34 et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon1 Rois 1.25 2 Samuel 15.10 1 Samuel 10.1 2 Rois 9.3 1 Rois 19.16
35 et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam1 Rois 2.12 Psaumes 2.6 Psaumes 72.1-72.2 1 Rois 1.13 1 Rois 1.17
36 et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regisPsaumes 89.20 Matthieu 6.13 Psaumes 72.19 Deutéronome 27.15-27.26 1 Chroniques 17.27
37 quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David1 Rois 1.47 1 Samuel 20.13 Josué 1.17 Josué 1.5 Psaumes 72.8
38 descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion2 Samuel 8.18 1 Rois 1.8 Sophonie 2.5 1 Samuel 30.14 1 Rois 1.33
39 sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex SalomonPsaumes 89.20 1 Samuel 10.24 1 Rois 1.34 1 Chroniques 29.22 Exode 30.23-30.33
40 et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum2 Rois 11.20 2 Rois 11.14 1 Samuel 11.15 1 Chroniques 12.38-12.40 Daniel 3.5
41 audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantisMatthieu 21.15 Job 15.21-15.22 Psaumes 73.18-73.20 Ecclésiaste 7.4-7.6 Job 20.5
42 adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians2 Samuel 15.36 2 Samuel 17.17 2 Samuel 18.27 2 Samuel 15.27 2 Rois 9.22
43 responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis 45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistis1 Rois 1.40 1 Samuel 4.5 1 Rois 14.6 Esdras 3.13 Daniel 5.26-5.28
46 sed et Salomon sedit super solio regni1 Chroniques 29.23 Psaumes 132.11 Aggée 2.22 1 Rois 1.13
47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo1 Rois 1.37 Genèse 47.31 2 Samuel 8.10 Hébreux 11.21 Luc 19.38
48 insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis1 Rois 3.6 Psaumes 132.11-132.12 Ephésiens 1.3 Psaumes 34.1 Luc 1.68-1.69
49 territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suamEsaïe 21.4-21.5 Proverbes 28.1 Daniel 5.4-5.6
50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris1 Rois 2.28 Exode 21.14 Exode 27.2 Psaumes 118.27 Exode 38.2
51 et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio 52 dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur1 Samuel 14.45 2 Samuel 14.11 Actes 27.34 Matthieu 10.30 1 Rois 2.21-2.25
53 misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam2 Samuel 14.28 Proverbes 24.21 1 Rois 1.31 1 Rois 1.16 2 Samuel 14.24

Cette Bible est dans le domaine public.