Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 24.24     

Josué 24.24
Vulgate


1 congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in Sychem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in conspectu DominiJosué 23.2 1 Samuel 10.19 Exode 18.25-18.26 Genèse 33.18-33.19 Genèse 12.6
2 et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienisGenèse 31.53 Genèse 31.30 Genèse 31.32 Deutéronome 26.5 Genèse 11.26-12.1
3 tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eiusGenèse 12.1-12.4 Genèse 21.2-21.3 Actes 7.2-7.3 Genèse 15.5 Psaumes 127.3
4 et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in AegyptumDeutéronome 2.5 Genèse 36.8 Actes 7.15 Genèse 25.24-25.26 Genèse 46.1-46.7
5 misique Mosen et Aaron et percussi Aegyptum multis signis atque portentisExode 3.10 Exode 7.1-7.12 Psaumes 78.43-78.51 Psaumes 136.10 Psaumes 105.26-105.36
6 eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare RubrumExode 12.51 Michée 6.4 Psaumes 78.13 Esaïe 63.12-63.13 Psaumes 77.15-77.20
7 clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in solitudine multo temporeExode 14.20 Josué 5.6 Deutéronome 29.2 Exode 14.10 Deutéronome 4.34
8 et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illosNombres 21.21-21.35 Deutéronome 2.32-3.7 Psaumes 135.10-135.11 Psaumes 136.17-136.22 Josué 13.10
9 surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobisJuges 11.25 Nombres 22.2 Michée 6.5 Deutéronome 23.4-23.5 Nombres 22.5-22.21
10 et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eiusNombres 23.3-23.12 Nombres 23.15-23.26 Nombres 24.5-24.10 Nombres 22.11-22.12 Nombres 22.18-22.20
11 transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestrasJosué 3.14-3.17 Josué 4.10-4.12 Psaumes 78.54-78.55 Josué 10.1-10.11 Psaumes 114.3
12 misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuoDeutéronome 7.20 Exode 23.28 Psaumes 44.3-44.6
13 dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae non plantastisJosué 11.13 Deutéronome 8.7 Deutéronome 6.10-6.12 Josué 21.45 Proverbes 13.22
14 nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto ac servite DominoJosué 24.23 Deutéronome 10.12 1 Samuel 12.24 Deutéronome 18.13 Josué 24.2
15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino1 Rois 18.21 Juges 6.10 Exode 23.24 Ruth 1.15-1.16 Exode 23.32-23.33
16 responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienisHébreux 10.38-10.39 Romains 3.6 1 Samuel 12.23 Romains 6.2
17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimusEsaïe 46.4 Esaïe 63.7-63.14 Amos 2.9-2.10 Exode 19.4 Deutéronome 32.11-32.12
18 et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus nosterZacharie 8.23 Exode 10.2 Psaumes 116.16 Luc 1.73-1.75 Exode 15.2
19 dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatisExode 23.21 Lévitique 19.2 Exode 20.5 Psaumes 99.9 Psaumes 99.5
20 si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis praestiterit bona1 Chroniques 28.9 Actes 7.42 Esaïe 1.28 Esdras 8.22 Esaïe 63.10
21 dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemusExode 24.3 Esaïe 44.5 Exode 20.19 Exode 24.7 Exode 19.8
22 et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testesPsaumes 119.173 Luc 10.42 Psaumes 119.11 Deutéronome 26.17 Luc 19.22
23 nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum IsrahelJosué 24.14 Psaumes 119.36 Osée 14.2-14.3 2 Corinthiens 6.16-6.18 Proverbes 2.2
24 dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eiusExode 24.3 Deutéronome 5.27-5.29 Exode 19.8 Exode 24.7
25 percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in SychemExode 15.25 2 Chroniques 23.16 2 Rois 11.17 Néhémie 9.38 2 Chroniques 29.10
26 scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario DominiJuges 9.6 Exode 24.4 Genèse 35.4 Josué 4.20-4.24 Josué 4.3-4.9
27 et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestroLuc 19.40 Josué 22.34 Josué 22.27-22.28 2 Timothée 2.12-2.13 Deutéronome 31.26
28 dimisitque populum singulos in possessionem suamJuges 2.6
29 et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorumJuges 2.8 Deutéronome 34.5 2 Timothée 4.7-4.8 Apocalypse 14.13 Genèse 50.22
30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis GaasJosué 19.50 2 Samuel 23.30 Juges 2.9
31 servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in IsrahelJuges 2.7 Deutéronome 31.13 Deutéronome 11.2 2 Chroniques 24.17-24.18 Deutéronome 31.29
32 ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum IosephGenèse 50.25 Exode 13.19 Genèse 33.19 Actes 7.16 Hébreux 11.22
33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte EphraimExode 6.25 Josué 22.13 Job 30.23 Zacharie 1.5 Hébreux 9.26-9.27

Cette Bible est dans le domaine public.