Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 4     

Hébreux 4
Vulgate


1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse Hébreux 12.15 Hébreux 4.9 Proverbes 28.14 Romains 3.3-3.4 Hébreux 4.3-4.5
2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt 1 Thessaloniciens 2.13 1 Timothée 4.8 Hébreux 4.6 Galates 3.8 Romains 10.16-10.17
3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis Hébreux 3.11 Matthieu 11.28-11.29 Psaumes 95.11 Matthieu 13.35 Hébreux 9.26
4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis Exode 20.11 Exode 31.17 Hébreux 2.6 Genèse 2.1-2.2
5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam Psaumes 95.11 Hébreux 3.11 Hébreux 4.3
6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem Hébreux 3.18-3.19 Luc 14.21-14.24 1 Corinthiens 7.29 Nombres 14.31 Matthieu 21.43
7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra Hébreux 3.7-3.8 Psaumes 95.7 Hébreux 3.15 Luc 20.42 Marc 12.36
8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die Josué 1.15 Josué 22.4 Hébreux 11.13-11.15 Actes 7.45 Deutéronome 12.9
9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei 1 Pierre 2.10 Tite 2.14 Apocalypse 7.14-7.17 Apocalypse 21.4 Esaïe 60.19-60.20
10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus Apocalypse 14.13 Hébreux 4.3-4.4 Jean 19.30 1 Pierre 4.1-4.2 Hébreux 10.12
11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum Actes 26.19 Matthieu 11.28-11.30 Hébreux 3.12 Luc 13.24 Tite 3.3
12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis Jérémie 23.29 Ephésiens 6.17 Esaïe 55.11 1 Pierre 1.23 Esaïe 49.2
13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo Psaumes 33.13-33.15 1 Corinthiens 4.5 Proverbes 15.3 Jérémie 17.10 Job 26.6
14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem Hébreux 6.20 Hébreux 10.23 Hébreux 8.1 Hébreux 12.2 Hébreux 9.24
15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato 2 Corinthiens 5.21 Hébreux 2.17-2.18 Hébreux 7.26 1 Jean 3.5 1 Pierre 2.22
16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno Ephésiens 3.12 Hébreux 7.25 Hébreux 13.6 Philippiens 4.6-4.7 Hébreux 10.19-10.23

Cette Bible est dans le domaine public.