Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 4.14     

Hébreux 4.14
Vulgate


1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesseHébreux 12.15 Proverbes 28.14 Hébreux 4.9 Hébreux 4.3-4.5 Hébreux 13.7
2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt1 Thessaloniciens 2.13 1 Timothée 4.8 Hébreux 4.6 Actes 3.26 Actes 13.46
3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factisHébreux 3.11 Matthieu 11.28-11.29 Psaumes 95.11 1 Pierre 1.20 Genèse 1.31
4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suisExode 20.11 Exode 31.17 Genèse 2.1-2.2 Hébreux 2.6
5 et in isto rursum si introibunt in requiem meamPsaumes 95.11 Hébreux 4.3 Hébreux 3.11
6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatemHébreux 3.18-3.19 Nombres 14.31 Matthieu 21.43 Matthieu 22.9-22.10 Actes 13.46-13.47
7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestraPsaumes 95.7 Hébreux 3.7-3.8 Hébreux 3.15 2 Samuel 23.1-23.2 Actes 28.25
8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac dieJosué 22.4 Josué 1.15 Hébreux 11.13-11.15 Deutéronome 12.9 Deutéronome 25.19
9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei1 Pierre 2.10 Apocalypse 7.14-7.17 Apocalypse 21.4 Esaïe 60.19-60.20 Tite 2.14
10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis DeusApocalypse 14.13 Hébreux 4.3-4.4 Hébreux 10.12 Hébreux 1.3 Jean 19.30
11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplumActes 26.19 Matthieu 11.28-11.30 Hébreux 3.12 Luc 13.24 Tite 3.3
12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordisJérémie 23.29 Ephésiens 6.17 Esaïe 55.11 1 Pierre 1.23 Esaïe 49.2
13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermoPsaumes 33.13-33.15 1 Corinthiens 4.5 Proverbes 15.3 Ecclésiaste 12.14 Job 34.21
14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionemHébreux 6.20 Hébreux 10.23 Hébreux 8.1 Hébreux 12.2 Hébreux 9.24
15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato2 Corinthiens 5.21 Hébreux 2.17-2.18 1 Jean 3.5 Hébreux 7.26 Jean 8.46
16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportunoEphésiens 3.12 Hébreux 7.25 Hébreux 13.6 Hébreux 10.19-10.23 Esaïe 55.6-55.7

Cette Bible est dans le domaine public.