Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Timothée 3.1     

1 Timothée 3.1
Vulgate


1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desideratActes 20.28 1 Pierre 5.2 1 Timothée 1.15 Tite 1.7 1 Pierre 2.25
2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem2 Timothée 2.24 Romains 12.13 1 Pierre 4.9 1 Timothée 5.9 Tite 1.6-1.9
3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidumTite 1.7 1 Timothée 3.8 Jacques 4.1 Tite 3.2 Esaïe 28.7
4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate1 Timothée 3.12 Tite 1.6 Genèse 18.19 Psaumes 101.2-101.8 Josué 24.15
5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit1 Samuel 3.13 1 Timothée 3.15 1 Corinthiens 10.32 Ephésiens 5.32 1 Samuel 2.29-2.30
6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli1 Timothée 6.4 2 Timothée 3.4 2 Chroniques 26.16 Deutéronome 8.14 1 Pierre 5.5
7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli2 Timothée 2.26 2 Corinthiens 8.21 1 Timothée 6.9 1 Corinthiens 10.32 Actes 22.12
8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantesPhilippiens 1.1 Tite 2.3 Psaumes 12.2 Lévitique 10.9 1 Timothée 5.23
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura1 Timothée 1.19 1 Timothée 1.5 1 Timothée 3.16 2 Jean 1.9-1.10
10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes1 Timothée 5.22 1 Timothée 3.2 1 Timothée 3.6 1 Corinthiens 1.8 Actes 6.1-6.2
11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibusTite 2.3 2 Timothée 3.3 1 Timothée 3.2 Psaumes 15.3 Lévitique 21.13-21.15
12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus1 Timothée 3.2 1 Timothée 3.4-3.5 Philippiens 1.1 1 Timothée 3.8
13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo IesuMatthieu 25.21 1 Thessaloniciens 2.2 1 Corinthiens 16.15 Actes 21.35 Romains 12.7-12.8
14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito1 Timothée 4.13 2 Corinthiens 1.15-1.17 1 Corinthiens 11.34 Hébreux 13.23 1 Thessaloniciens 2.18
15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis1 Pierre 2.5 Matthieu 18.18 Galates 2.9 2 Corinthiens 6.16 1 Timothée 4.10
16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloriaJean 1.14 Hébreux 1.3 Colossiens 1.23 Romains 16.25 Luc 24.4

Cette Bible est dans le domaine public.