Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 32     

Deutéronome 32
Vulgate


1 audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei Deutéronome 4.26 Esaïe 1.2 Deutéronome 31.28 Jérémie 6.19 Deutéronome 30.19
2 concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina Esaïe 55.10-55.11 Psaumes 72.6 Michée 5.7 Job 29.22-29.23 Osée 6.4
3 quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro Jérémie 10.6 Ephésiens 1.19 Jean 17.26 Psaumes 105.1-105.5 1 Chroniques 29.11
4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus Psaumes 18.30-18.31 Psaumes 92.15 Deutéronome 32.18 Daniel 4.37 Job 34.10
5 peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa Esaïe 1.4 Deutéronome 31.29 Matthieu 17.17 Philippiens 2.15 Luc 9.41
6 haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te Esaïe 63.16 Psaumes 74.2 Esaïe 44.2 1 Jean 3.1 Actes 20.28
7 memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi Psaumes 44.1 Psaumes 78.3-78.4 Job 8.8-8.10 Exode 13.14 Psaumes 119.52
8 quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel Actes 17.26 Genèse 11.8-11.9 Esaïe 14.14 Daniel 5.18 Psaumes 7.17
9 pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius Jérémie 10.16 1 Pierre 2.9-2.10 1 Samuel 10.1 Jérémie 51.19 Exode 19.5-19.6
10 invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui Psaumes 17.8 Zacharie 2.8 Proverbes 7.2 Jérémie 2.6 Osée 13.5
11 sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis Exode 19.4 Esaïe 31.5 Esaïe 40.31 Esaïe 46.4 Esaïe 63.9
12 Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus Psaumes 78.52-78.53 Psaumes 78.14 Deutéronome 32.39 Esaïe 46.4 Deutéronome 1.31
13 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo Job 29.6 Esaïe 58.14 Psaumes 81.16 Ezéchiel 36.2 Deutéronome 33.26
14 butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum Genèse 49.11 Psaumes 147.14 Psaumes 81.16 Matthieu 26.28-26.29 2 Samuel 17.29
15 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo Deutéronome 31.20 Deutéronome 32.4 Psaumes 89.26 Osée 13.6 Psaumes 95.1
16 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt 1 Corinthiens 10.22 Psaumes 78.58 Deutéronome 7.25 1 Rois 14.22 Lévitique 18.27
17 immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum Juges 5.8 Deutéronome 28.64 Lévitique 17.7 Apocalypse 9.20 1 Timothée 4.1
18 Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui Esaïe 17.10 Osée 8.14 Jérémie 2.32 Psaumes 106.21 Deutéronome 32.4
19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae Psaumes 106.40 Juges 2.14 Esaïe 1.2 Lamentations 2.6 Psaumes 5.4
20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii Deutéronome 32.5 Jérémie 18.17 2 Chroniques 20.20 Matthieu 11.16-11.17 Luc 18.8
21 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos Romains 10.19 1 Rois 16.26 1 Rois 16.13 Osée 1.10 Psaumes 31.6
22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet Lamentations 4.11 Jérémie 15.14 Sophonie 3.8 Psaumes 86.13 Michée 1.4
23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis Ezéchiel 5.16 Lamentations 3.13 Psaumes 7.12-7.13 Esaïe 24.17-24.18 Lévitique 26.18
24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium Lévitique 26.22 Ezéchiel 5.17 Genèse 3.14 Lamentations 4.4-4.9 Jérémie 16.4
25 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene Ezéchiel 7.15 Lamentations 1.20 Jérémie 9.21 Esaïe 30.16 2 Corinthiens 7.5
26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum Deutéronome 28.64 Esaïe 63.16 Psaumes 34.16 Lévitique 26.33 Lévitique 26.38
27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia Psaumes 140.8 Ezéchiel 20.13-20.14 Esaïe 37.28-37.29 Esaïe 37.12-37.23 Psaumes 115.1-115.2
28 gens absque consilio est et sine prudentia Jérémie 4.22 Esaïe 27.11 Deutéronome 32.6 Matthieu 13.14-13.15 Psaumes 81.12
29 utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent Deutéronome 5.29 Psaumes 81.13 Lamentations 1.9 Esaïe 47.7 Luc 16.19-16.25
30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos Lévitique 26.8 Josué 23.10 Psaumes 44.12 Esaïe 30.17 Juges 2.14
31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices Exode 14.25 1 Samuel 2.2 1 Samuel 4.8 Esdras 1.3 Daniel 2.47
32 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi Deutéronome 29.18 Esaïe 1.10 Ezéchiel 16.45-16.51 Hébreux 12.15 Esaïe 5.4
33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile Psaumes 58.4 Jérémie 8.14 Job 20.14-20.16 Romains 3.13 Psaumes 140.3
34 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis Job 14.17 Osée 13.12 Jérémie 2.22 Romains 2.5 Apocalypse 20.12-20.13
35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora Romains 12.19 2 Pierre 2.3 Hébreux 10.30 Nahum 1.2 2 Pierre 3.8-3.10
36 iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint Psaumes 135.14 2 Rois 9.8 2 Rois 14.26 Joël 2.14 1 Rois 21.21
37 et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam Jérémie 2.28 Juges 10.14 2 Rois 3.13
38 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant Ezéchiel 16.18-16.19 Sophonie 2.11 Osée 2.8 Psaumes 50.13 Juges 10.14
39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere Osée 6.1 1 Samuel 2.6 Esaïe 45.5 Esaïe 45.22 Job 5.18
40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum Genèse 14.22 Hébreux 6.17-6.18 Jérémie 4.2 Apocalypse 10.5-10.6 Nombres 14.28-14.30
41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam Esaïe 66.16 Esaïe 34.5-34.6 Esaïe 27.1 Psaumes 7.12 Ezéchiel 21.20
42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis Deutéronome 32.23 Jérémie 46.10 Jérémie 46.14 Lamentations 2.5 Ezéchiel 35.6-35.8
43 laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui Apocalypse 19.2 Psaumes 85.1 Apocalypse 6.10 Romains 12.19 Job 13.24
44 venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun Nombres 13.8 Nombres 13.16 Deutéronome 31.30 Deutéronome 31.22
45 conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel 46 et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius Ezéchiel 40.4 1 Chroniques 22.19 Proverbes 3.1-3.4 Deutéronome 11.18 Luc 9.44
47 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam Proverbes 4.22 Lévitique 18.5 1 Timothée 6.6-6.8 Matthieu 6.33 Apocalypse 22.14
48 locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens Nombres 27.12-27.13
49 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte Nombres 27.12 Nombres 33.47-33.48 Esaïe 33.17 2 Corinthiens 5.1 Deutéronome 34.1-34.5
50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis Genèse 25.8 Nombres 33.38 Genèse 15.15 Nombres 20.24-20.29 Genèse 49.33
51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel Nombres 27.14 1 Pierre 4.17 Esaïe 8.13 Nombres 20.11-20.14 Lévitique 10.3
52 e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel Deutéronome 34.1-34.4 Hébreux 11.13 Deutéronome 3.27 Hébreux 11.39 Deutéronome 32.49

Cette Bible est dans le domaine public.