Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 21.6     

Deutéronome 21.6
Vulgate


1 quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reusPsaumes 5.6 Actes 28.4 Proverbes 28.17 Psaumes 9.12 Esaïe 26.21
2 egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatumRomains 13.3-13.4 Deutéronome 16.18-16.19
3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomereNombres 19.2 Jérémie 31.18 Matthieu 11.28-11.30 Philippiens 2.8
4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae1 Pierre 2.21-2.24 1 Pierre 3.18
5 accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur1 Chroniques 23.13 Deutéronome 10.8 Deutéronome 18.5 Malachie 2.7 Deutéronome 17.8-17.12
6 et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa estPsaumes 26.6 Psaumes 73.13 Hébreux 9.10 Psaumes 51.7 Psaumes 19.12
7 et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi videruntJob 21.21-21.23 Job 21.31-21.34 2 Samuel 16.8 Nombres 5.19-5.28 Psaumes 7.3-7.4
8 propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinisJonas 1.14 Jérémie 26.15 Ezéchiel 23.3 2 Samuel 3.28 2 Rois 24.4
9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus2 Rois 10.30-10.31 Deutéronome 19.12-19.13 Deutéronome 13.18
10 si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxerisDeutéronome 20.10-20.16 Josué 21.44
11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxoremNombres 31.18 Genèse 6.2 Proverbes 6.25 Juges 14.2-14.3 Genèse 12.14-12.15
12 introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet unguesLévitique 14.9 1 Corinthiens 11.6 Ephésiens 4.22 Nombres 6.9
13 et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tuaPsaumes 45.10-45.11 Luc 14.26-14.27
14 sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eamGenèse 34.2 Deutéronome 22.29 Deutéronome 22.24 Deutéronome 22.19 Exode 21.7-21.11
15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitusGenèse 29.33 1 Samuel 1.4-1.5 Genèse 29.20 Genèse 29.18 Genèse 29.30-29.31
16 volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae1 Chroniques 26.10 1 Chroniques 5.2 Philippiens 4.8 Romains 8.29 2 Chroniques 21.3
17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenitaGenèse 49.3 Genèse 25.31-25.34 Genèse 25.5-25.6 1 Chroniques 5.1-5.2 Psaumes 105.36
18 si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempseritExode 20.12 Lévitique 19.3 Jérémie 31.18 Proverbes 20.20 Deutéronome 27.16
19 adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudiciiDeutéronome 25.7 Deutéronome 21.2 Zacharie 13.3 Deutéronome 16.18
20 dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviisProverbes 20.1 Proverbes 19.26 Proverbes 23.29-23.35 Proverbes 29.17 Proverbes 23.19-23.21
21 lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescatDeutéronome 19.19-19.20 Lévitique 24.16 Deutéronome 13.5 Deutéronome 13.10-13.11 Deutéronome 17.5
22 quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibuloDeutéronome 22.26 Actes 23.29 Matthieu 26.66 1 Samuel 26.16 Deutéronome 19.6
23 non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionemGalates 3.13 Lévitique 18.25 Jean 19.31 2 Corinthiens 5.21 Deutéronome 7.26

Cette Bible est dans le domaine public.