Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ephésiens 2.2     

Ephésiens 2.2
Vulgate


1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestrisColossiens 2.13 Ephésiens 2.5-2.6 Ephésiens 4.18 Jean 11.25-11.26 Colossiens 3.1-3.4
2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiaeEphésiens 6.12 Ephésiens 2.3 1 Corinthiens 6.11 Ephésiens 5.6 Jean 12.31
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteriTite 3.3 Psaumes 51.5 Galates 2.15-2.16 1 Pierre 2.10-2.11 1 Corinthiens 4.7
4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos1 Pierre 1.3 Ephésiens 1.7 Ephésiens 2.7 Psaumes 145.8 Psaumes 86.15
5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvatiEphésiens 2.1 Actes 15.11 Romains 5.8 Ephésiens 2.8 Tite 2.11
6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo IesuEphésiens 1.3 Colossiens 3.1-3.3 Romains 6.4-6.5 Colossiens 2.12-2.13 Jean 17.21-17.26
7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo IesuTite 3.4 Ephésiens 2.4 1 Timothée 1.16-1.17 Apocalypse 5.9-5.14 Esaïe 60.15
8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum estEphésiens 2.5 Romains 3.22-3.26 Romains 4.16 Jacques 1.16-1.18 Actes 16.31
9 non ex operibus ut ne quis glorietur2 Timothée 1.9 Romains 11.6 Tite 3.3-3.5 1 Corinthiens 1.29-1.31 Romains 4.2
10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemusColossiens 1.10 Philippiens 2.13 2 Corinthiens 5.17 Hébreux 13.21 Ephésiens 4.24
11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufactaColossiens 2.11 Colossiens 2.13 1 Corinthiens 12.2 Colossiens 3.11 Colossiens 1.21
12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundoGalates 4.8 Colossiens 1.21 1 Thessaloniciens 4.5 1 Thessaloniciens 4.13 Genèse 15.18
13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine ChristiActes 2.39 Esaïe 57.19 Actes 26.18 Romains 3.23-3.30 Colossiens 1.13-1.14
14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne suaEphésiens 2.15 Galates 3.28 Colossiens 3.11 Colossiens 2.10-2.14 Colossiens 1.20
15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacemColossiens 2.14 Colossiens 2.20 Galates 3.28 Colossiens 3.10 Galates 6.15
16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipsoColossiens 1.20-1.22 Ephésiens 2.15 2 Corinthiens 5.18-5.21 Romains 6.6 Romains 8.3
17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui propePsaumes 148.14 Actes 10.36 Esaïe 57.19-57.21 Deutéronome 4.7 Ephésiens 2.13-2.14
18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad PatremEphésiens 3.12 1 Corinthiens 12.13 Romains 5.2 Jean 14.6 Romains 8.15
19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici DeiGalates 6.10 Philippiens 3.20 Galates 3.26-3.28 Ephésiens 2.12 1 Jean 3.1
20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo IesuApocalypse 21.14 Esaïe 28.16 Matthieu 16.18 1 Pierre 2.4-2.5 1 Pierre 2.7-2.8
21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino1 Corinthiens 3.16-3.17 2 Corinthiens 6.16 Ephésiens 4.13-4.16 Exode 26.1-26.37 1 Rois 6.7
22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu1 Corinthiens 3.16 1 Pierre 2.4-2.5 1 Jean 4.16 1 Jean 3.24 Jean 14.17-14.23

Cette Bible est dans le domaine public.