Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Galates 5.10     

Galates 5.10
Vulgate


1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri2 Corinthiens 3.17 Galates 5.13 Jean 8.32-8.36 Galates 2.4 Romains 8.2
2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderitGalates 5.6 Galates 2.3-2.5 Romains 9.31-9.32 Galates 5.3-5.4 Actes 15.1
3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendaeGalates 3.10 Romains 2.25 Ephésiens 4.17 Jacques 2.10-2.11 Néhémie 9.29-9.30
4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis2 Pierre 2.20-2.22 Galates 2.21 Romains 9.31-9.32 Galates 5.2 Hébreux 12.15
5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamusGenèse 49.18 Philippiens 3.9 Psaumes 130.5 Psaumes 62.5 Psaumes 25.5
6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operaturMatthieu 25.31-25.40 1 Thessaloniciens 1.3 Jacques 2.14-2.26 1 Jean 3.14-3.20 2 Corinthiens 5.14
7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire1 Corinthiens 9.24 Galates 3.1 1 Pierre 1.22 Romains 6.17 Hébreux 12.1
8 persuasio non est ex eo qui vocat vosGalates 1.6 Romains 8.28
9 modicum fermentum totam massam corrumpit1 Corinthiens 15.33 Luc 13.21 1 Corinthiens 5.6-5.7 Marc 8.15 Luc 12.1
10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille2 Corinthiens 2.3 Galates 1.7 Galates 5.12 Galates 2.4 Philippiens 3.15
11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucisGalates 6.12 1 Corinthiens 1.23 Galates 4.29 2 Corinthiens 11.23-11.26 Romains 9.32-9.33
12 utinam et abscidantur qui vos conturbantGalates 5.10 Actes 15.24 Galates 1.8-1.9 Genèse 17.14 Lévitique 22.3
13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem1 Corinthiens 9.19 1 Pierre 2.16 Galates 5.14 1 Corinthiens 8.9 Romains 15.1-15.2
14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsumMatthieu 7.12 Lévitique 19.18 Matthieu 22.39-22.40 Galates 6.2 Romains 13.8-13.10
15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini1 Corinthiens 3.3 Jacques 3.14-4.3 Galates 5.26 1 Corinthiens 6.6-6.8 Esaïe 9.20-9.21
16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietisGalates 5.24-5.25 Ephésiens 2.3 Galates 5.19-5.21 Colossiens 3.5-3.10 2 Corinthiens 7.1
17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatisRomains 8.5-8.8 Romains 8.13 Jean 3.6 Jacques 4.5-4.6 Psaumes 119.20
18 quod si spiritu ducimini non estis sub legeRomains 8.14 Romains 6.14-6.15 Romains 7.4 Psaumes 25.8-25.9 Esaïe 48.16-48.18
19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria1 Corinthiens 6.9-6.10 1 Pierre 4.2-4.4 Matthieu 15.18-15.19 Colossiens 3.5-3.8 Apocalypse 21.8
20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae1 Corinthiens 11.19 Actes 8.9-8.11 Apocalypse 21.8 Actes 16.16-16.19 1 Samuel 15.23
21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequenturRomains 13.13 1 Corinthiens 6.9-6.10 1 Corinthiens 5.11 Romains 8.13 Colossiens 3.6
22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitasColossiens 3.12-3.17 1 Corinthiens 13.4-13.7 Jean 15.5 Ephésiens 5.9 Jean 15.2
23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex1 Timothée 1.9 Actes 24.25 Tite 1.8 Tite 2.2 1 Corinthiens 9.25
24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiisRomains 6.6 Romains 13.14 Romains 8.13 Galates 5.20 2 Corinthiens 10.7
25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemusGalates 5.16 Jean 6.63 Romains 8.10 2 Corinthiens 3.6 Romains 8.2
26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentesPhilippiens 2.1-2.3 Galates 5.15 1 Pierre 5.5 1 Corinthiens 3.7 Luc 14.10

Cette Bible est dans le domaine public.