Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 16.25     

Luc 16.25
Vulgate


1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsiusLuc 15.13 Luc 12.42 Luc 15.30 Proverbes 18.9 Osée 2.8
2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicareLuc 12.20 Matthieu 12.36 2 Corinthiens 5.10 1 Corinthiens 1.11 Apocalypse 20.12
3 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubescoProverbes 26.13-26.16 Esaïe 10.3 2 Thessaloniciens 3.11 Proverbes 21.25-21.26 Proverbes 29.21
4 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suasJacques 3.15 Proverbes 30.9 Jérémie 4.22
5 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meoLuc 7.41-7.42 Matthieu 18.24
6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquagintaLuc 16.12 Tite 2.10 Luc 16.9
7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octogintaLuc 20.12 Luc 20.9 Cantique 8.11-8.12
8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua suntEphésiens 5.8 1 Thessaloniciens 5.5 Jean 12.36 Luc 20.34 Psaumes 17.14
9 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernaculaMatthieu 19.21 Luc 16.11 1 Timothée 6.17-6.19 Luc 12.33 Proverbes 19.17
10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus estMatthieu 25.21 Luc 19.17 Matthieu 25.23 Luc 16.11-16.12 Hébreux 3.2
11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobisLuc 18.22 Ephésiens 3.8 Luc 12.33 Jacques 2.5 Proverbes 8.18-8.19
12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobisLuc 19.13-19.26 1 Chroniques 29.14-29.16 Job 1.21 Ezéchiel 16.16-16.21 Osée 2.8
13 nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae1 Jean 2.15-2.16 Matthieu 6.24 Jacques 4.4 Luc 16.9 Romains 8.5-8.8
14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illumLuc 23.35 Luc 20.47 Jérémie 20.7-20.8 Psaumes 119.51 Ezéchiel 22.25-22.29
15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum1 Samuel 16.7 Proverbes 16.5 1 Pierre 3.4 Proverbes 21.2 1 Corinthiens 4.5
16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facitMatthieu 11.9-11.14 Matthieu 3.2 Jean 12.19 Matthieu 4.23 Actes 3.18
17 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadereMatthieu 5.18 Luc 21.33 Esaïe 40.8 1 Pierre 1.25 Psaumes 102.25-102.27
18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechaturMatthieu 19.9 Matthieu 5.31-5.32 Marc 10.11-10.12 1 Corinthiens 7.4 1 Corinthiens 7.10-7.12
19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendideEsther 8.15 Ezéchiel 16.49 Apocalypse 18.16 Marc 15.17 Apocalypse 17.4
20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenusActes 3.2 Jérémie 8.22 Psaumes 34.19 Jacques 2.5 1 Samuel 2.8
21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eiusMatthieu 15.27 Marc 7.28 2 Corinthiens 11.27 1 Corinthiens 4.11 Jean 6.12
22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in infernoJean 13.23 Marc 8.36 Apocalypse 14.13 Jacques 1.11 Psaumes 49.6-49.12
23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eiusLuc 16.28 Psaumes 9.17 Matthieu 5.29 Matthieu 8.11-8.12 Matthieu 18.9
24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flammaLuc 16.30 Matthieu 25.41 Esaïe 66.24 Luc 3.8 Zacharie 14.12
25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciarisLuc 6.24 Psaumes 17.14 1 Jean 2.15 Marc 9.45 Job 22.18
26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeareMatthieu 25.46 Jacques 1.11-1.12 Jean 3.36 2 Thessaloniciens 1.4-1.10 Malachie 3.18
27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei 28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorumActes 20.23 Psaumes 49.12-49.13 1 Thessaloniciens 4.6 Actes 2.40
29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illosActes 15.21 Luc 24.27 Luc 16.16 Jean 5.39-5.47 Esaïe 8.20
30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agentApocalypse 16.9-16.11 Luc 3.8 Luc 16.24 Luc 13.5 Luc 13.3
31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credentActes 19.8 Genèse 9.27 2 Corinthiens 5.11 Actes 26.28 Jean 11.43-11.53

Cette Bible est dans le domaine public.