Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 10.49     

Marc 10.49
Vulgate


1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illosJean 10.40 Jean 11.7 Marc 6.34 Matthieu 19.1-19.12 Jean 18.20
2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eumMatthieu 23.13 Jean 8.6 Luc 11.53-11.54 Jean 11.47 Matthieu 19.3
3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit MosesLuc 10.25 Jean 5.39 Galates 4.21 Esaïe 8.20
4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittereDeutéronome 24.1-24.4 Matthieu 5.31-5.32 Matthieu 1.19 Jérémie 3.1 Esaïe 50.1
5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istudMatthieu 19.8 Néhémie 9.16-9.17 Actes 7.51 Hébreux 3.7-3.10 Deutéronome 31.27
6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos DeusGenèse 1.27 Genèse 5.2 2 Pierre 3.4 Genèse 1.1 Malachie 2.14-2.16
7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suamGenèse 2.24 Ephésiens 5.31 Matthieu 19.5-19.6
8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro1 Corinthiens 6.16 Ephésiens 5.28 Genèse 2.24
9 quod ergo Deus iunxit homo non separetRomains 7.1-7.3
10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eumMarc 4.10 Marc 9.33 Marc 9.28
11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eamLuc 16.18 Romains 7.3 Matthieu 19.9 1 Corinthiens 7.4 Hébreux 13.4
12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur1 Corinthiens 7.11 1 Corinthiens 7.13
13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibusMatthieu 19.13-19.15 Luc 18.15-18.17 Marc 10.48 Exode 10.9-10.11 Marc 9.38
14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum DeiMatthieu 18.4 Matthieu 19.14 Matthieu 18.10 1 Pierre 2.2 Luc 18.15-18.16
15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illudMatthieu 18.3 Luc 18.17 Jean 3.3-3.6
16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eosMarc 9.36 Deutéronome 28.3 Luc 24.50-24.51 Esaïe 40.11 Jean 21.15-21.17
17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiamLuc 18.18-18.30 Marc 1.40 Matthieu 19.16-19.30 Luc 10.25 Romains 10.2-10.4
18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus DeusLuc 18.19 1 Samuel 2.2 Matthieu 19.17 Psaumes 86.5 1 Jean 4.16
19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matremRomains 13.9 Exode 20.12-20.17 Luc 18.20 Marc 12.28-12.34 Deutéronome 5.16-5.24
20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute meaMatthieu 19.20 Philippiens 3.6 Luc 10.29 2 Timothée 3.5 Ezéchiel 5.14
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere meActes 2.45 Luc 12.33 Luc 16.9 Matthieu 6.19-6.21 1 Timothée 6.17-6.19
22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas1 Timothée 6.9-6.10 1 Jean 2.15-2.16 Luc 12.15 2 Timothée 4.10 Matthieu 19.22
23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibuntMarc 3.5 1 Corinthiens 1.26 Luc 18.24 Jean 3.5 Marc 10.15
24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introireJean 21.5 Psaumes 52.7 Jean 13.33 Proverbes 11.28 1 Timothée 6.17
25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum DeiLuc 18.25 Jérémie 13.23 Matthieu 23.24 Matthieu 7.3-7.5 Matthieu 19.24-19.25
26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieriMarc 7.37 Actes 16.31 2 Corinthiens 11.23 Romains 10.9-10.13 Marc 6.51
27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud DeumMatthieu 19.26 Luc 1.37 Jérémie 32.17 Luc 18.27 Job 42.2
28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus teLuc 14.33 Luc 18.28-18.30 Marc 1.16-1.20 Matthieu 4.20 Matthieu 4.22
29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangeliumMarc 8.35 Apocalypse 2.3 Genèse 12.1-12.3 Hébreux 11.24-11.26 1 Corinthiens 9.23
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternamJean 16.22-16.23 Luc 18.30 Philippiens 3.8 2 Corinthiens 6.10 Romains 6.23
31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primiMatthieu 19.30 Matthieu 20.16 Luc 13.30 Actes 13.46-13.48 Luc 7.40-7.47
32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei venturaMatthieu 20.17-20.19 Luc 9.51 Matthieu 13.11 Luc 18.31-18.34 Zacharie 3.8
33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibusMatthieu 27.2 Actes 3.13-3.14 Matthieu 16.21 Matthieu 26.66 Marc 8.31
34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurgetMarc 14.65 Matthieu 16.21 Matthieu 26.67 Esaïe 50.6 Luc 23.35-23.39
35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobisMatthieu 20.20-20.28 2 Samuel 14.4-14.11 1 Rois 2.16 Marc 1.19-1.20 Marc 14.33
36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobisMarc 10.51 1 Rois 3.5-3.15 Jean 15.7
37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tuaMatthieu 19.28 1 Rois 22.19 Luc 24.26 1 Pierre 1.11 Marc 8.38
38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizariLuc 12.50 Luc 22.42 Marc 14.36 Jean 18.11 Esaïe 51.22
39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabiminiActes 12.2 Apocalypse 1.9 Marc 14.36 Marc 14.31 Matthieu 10.25
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum estMatthieu 25.34 Jean 17.2 Hébreux 11.16 Jean 17.24 Matthieu 20.23
41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et IohannePhilippiens 2.3 Proverbes 13.10 Romains 12.10 Jacques 4.5 Matthieu 20.24
42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum1 Pierre 5.3 Luc 22.25 Matthieu 20.25
43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester ministerMatthieu 23.8-23.12 1 Corinthiens 9.19-9.23 Marc 9.35 Luc 18.14 Matthieu 20.26-20.27
44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multisMatthieu 20.28 Philippiens 2.5-2.8 Jean 13.14 Tite 2.14 2 Corinthiens 5.21
46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicansMatthieu 20.29-20.34 Luc 18.35-19.1 Jean 9.8 Actes 3.2-3.3 Luc 16.22
47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere meiMatthieu 9.27 Luc 18.36-18.37 Marc 1.24 Matthieu 20.30 Jean 7.41
48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere meiMatthieu 19.13 Luc 18.39 Marc 7.26-7.29 Luc 18.1-18.8 Matthieu 20.31
49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat teJean 11.28 Luc 18.40 Psaumes 145.8 Hébreux 2.17 Matthieu 20.32-20.34
50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eumHébreux 12.1 Philippiens 3.7-3.9
51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videamMarc 10.36 Jean 20.16 Matthieu 23.7 Philippiens 4.6 Matthieu 7.7
52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in viaMatthieu 9.22 Marc 5.34 Marc 8.25 Luc 7.50 Luc 9.48

Cette Bible est dans le domaine public.