Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 10     

Marc 10
Vulgate


1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos Jean 10.40 Jean 11.7 Jérémie 32.33 Marc 6.34 Matthieu 19.1-19.12
2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum Luc 11.53-11.54 Matthieu 23.13 Jean 8.6 Jean 7.48 Matthieu 22.35
3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses Galates 4.21 Esaïe 8.20 Luc 10.25 Jean 5.39
4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere Deutéronome 24.1-24.4 Matthieu 5.31-5.32 Esaïe 50.1 Matthieu 19.7 Matthieu 1.19
5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud Matthieu 19.8 Actes 7.51 Néhémie 9.16-9.17 Hébreux 3.7-3.10 Deutéronome 31.27
6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus Genèse 5.2 Genèse 1.27 2 Pierre 3.4 Genèse 2.20-2.23 Genèse 1.1
7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam Genèse 2.24 Ephésiens 5.31 Matthieu 19.5-19.6
8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro 1 Corinthiens 6.16 Genèse 2.24 Ephésiens 5.28
9 quod ergo Deus iunxit homo non separet Romains 7.1-7.3
10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum Marc 9.33 Marc 9.28 Marc 4.10
11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam Luc 16.18 Matthieu 5.31-5.32 1 Corinthiens 7.10-7.11 Romains 7.3 Matthieu 19.9
12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur 1 Corinthiens 7.11 1 Corinthiens 7.13
13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus Matthieu 19.13-19.15 Luc 18.15-18.17 Marc 10.48 Exode 10.9-10.11 Marc 9.38
14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei Matthieu 19.14 Matthieu 18.10 1 Pierre 2.2 Matthieu 18.4 1 Corinthiens 7.14
15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud Matthieu 18.3 Luc 18.17 Jean 3.3-3.6
16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos Marc 9.36 Genèse 48.14-48.16 Luc 2.28-2.34 Deutéronome 28.3 Luc 24.50-24.51
17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam Luc 18.18-18.30 Marc 1.40 Matthieu 19.16-19.30 Luc 10.25 Jean 6.40
18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus 1 Samuel 2.2 Luc 18.19 Matthieu 19.17 Romains 3.12 Psaumes 86.5
19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem Luc 18.20 Romains 13.9 Exode 20.12-20.17 1 Thessaloniciens 4.6 Galates 5.14
20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea Philippiens 3.6 Matthieu 19.20 Ezéchiel 33.31-33.32 Luc 10.29 2 Timothée 3.5
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me Actes 2.45 Luc 12.33 Luc 16.9 Matthieu 6.19-6.21 1 Timothée 6.17-6.19
22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas 1 Timothée 6.9-6.10 1 Jean 2.15-2.16 Luc 12.15 Matthieu 19.22 Ezéchiel 33.31
23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt Luc 18.24 Marc 3.5 1 Corinthiens 1.26 2 Pierre 1.11 Jean 3.5
24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire Psaumes 52.7 Jean 13.33 Proverbes 11.28 1 Timothée 6.17 Jean 21.5
25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Matthieu 7.3-7.5 Matthieu 19.24-19.25 Luc 18.25 Jérémie 13.23 Matthieu 23.24
26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri Luc 18.26 Luc 13.23 Marc 7.37 Actes 16.31 2 Corinthiens 11.23
27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum Matthieu 19.26 Luc 1.37 Job 42.2 Jérémie 32.17 Luc 18.27
28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te Luc 18.28-18.30 Luc 14.33 Matthieu 19.27-19.30 Marc 1.16-1.20 Matthieu 4.20
29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium Genèse 12.1-12.3 Marc 8.35 Apocalypse 2.3 1 Corinthiens 9.23 Hébreux 11.24-11.26
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam Jean 16.22-16.23 Luc 18.30 Philippiens 3.8 2 Corinthiens 6.10 2 Thessaloniciens 2.16
31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi Matthieu 19.30 Matthieu 20.16 Luc 13.30 Matthieu 8.11-8.12 Romains 9.30-9.33
32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura Matthieu 20.17-20.19 Luc 9.51 Jean 11.16 Matthieu 13.11 Luc 18.31-18.34
33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus Matthieu 27.2 Marc 8.31 Actes 3.13-3.14 Matthieu 16.21 Matthieu 26.66
34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget Matthieu 26.67 Marc 14.65 Matthieu 16.21 Psaumes 16.10 Job 30.10
35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis Matthieu 20.20-20.28 2 Samuel 14.4-14.11 1 Rois 2.16 Marc 1.19-1.20 Marc 14.33
36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis Marc 10.51 Jean 15.7 1 Rois 3.5-3.15
37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua Matthieu 19.28 Psaumes 45.9 Matthieu 25.31 1 Rois 22.19 Luc 24.26
38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari Luc 12.50 Jean 18.11 Esaïe 51.22 Luc 22.42 Marc 14.36
39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini Apocalypse 1.9 Actes 12.2 Jean 17.14 Marc 14.36 Marc 14.31
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est Matthieu 25.34 Jean 17.24 Matthieu 20.23 Jean 17.2 Hébreux 11.16
41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne Philippiens 2.3 Proverbes 13.10 Romains 12.10 Marc 9.33-9.36 Luc 22.24
42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum 1 Pierre 5.3 Luc 22.25 Matthieu 20.25
43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister Matthieu 23.8-23.12 Marc 9.35 1 Corinthiens 9.19-9.23 Luc 18.14 Matthieu 20.26-20.27
44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis Matthieu 20.28 Philippiens 2.5-2.8 Jean 13.14 Tite 2.14 Jean 10.15
46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans Matthieu 20.29-20.34 Jean 9.8 Luc 18.35-19.1 Luc 16.20 Actes 3.2-3.3
47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei Matthieu 9.27 Luc 18.36-18.37 Marc 1.24 Matthieu 15.22 Matthieu 22.42-22.45
48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei Matthieu 19.13 Matthieu 15.23-15.28 Jérémie 29.13 Genèse 32.24-32.28 Psaumes 62.12
49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te Jean 11.28 Matthieu 20.32-20.34 Psaumes 86.15 Luc 18.40 Psaumes 145.8
50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum Hébreux 12.1 Philippiens 3.7-3.9
51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam Marc 10.36 Luc 18.41-18.43 Jean 20.16 Matthieu 23.7 Philippiens 4.6
52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via Matthieu 9.22 Luc 7.50 Marc 5.34 Marc 8.25 Matthieu 11.5

Cette Bible est dans le domaine public.