Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 3.21     

Jérémie 3.21
Vulgate


1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit DominusDeutéronome 24.1-24.4 Jérémie 2.20 Jérémie 4.1 Ezéchiel 16.26 Ezéchiel 16.28-16.29
2 leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuisJérémie 2.7 Ezéchiel 16.24-16.25 Genèse 38.14 Deutéronome 12.2 Jérémie 3.1
3 quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescereJérémie 14.4 Lévitique 26.19 Deutéronome 28.23 Jérémie 14.22 Esaïe 5.6
4 ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae tu esJérémie 3.19 Jérémie 2.2 Osée 2.15 Jérémie 31.9 Proverbes 2.17
5 numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuistiEsaïe 57.16 Jérémie 3.12 Esaïe 64.9 Ezéchiel 22.6 Michée 2.1
6 et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibiEzéchiel 16.31 2 Rois 17.7-17.17 1 Rois 14.23 Ezéchiel 16.24-16.25 Jérémie 7.24
7 et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius IudaEzéchiel 16.46 Osée 14.1 Jérémie 3.8-3.11 2 Chroniques 30.6-30.12 Osée 6.1-6.4
8 quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsaDeutéronome 24.1 Jérémie 3.1 Esaïe 50.1 2 Rois 18.9-18.11 Ezéchiel 23.9
9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum lignoJérémie 2.27 Jérémie 3.2 Esaïe 57.6 Jérémie 10.8 Jérémie 2.7
10 et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait DominusOsée 7.14 Psaumes 18.44 2 Chroniques 34.33-35.18 Psaumes 78.36-78.37 Esaïe 10.6
11 et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis IudaEzéchiel 16.51-16.52 Ezéchiel 23.11 Osée 11.7 Osée 4.16 Ezéchiel 16.47
12 vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuumPsaumes 86.15 Ezéchiel 33.11 2 Rois 17.6 Jérémie 3.18 Jérémie 31.20
13 tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait DominusJérémie 2.25 Jérémie 3.25 Deutéronome 12.2 Jérémie 3.6 Deutéronome 30.1-30.3
14 convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in SionOsée 2.19-2.20 Esaïe 54.5 Jérémie 31.32 Esaïe 10.22 Esaïe 1.9
15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrinaJérémie 23.4 Actes 20.28 Ezéchiel 34.23 Ephésiens 4.11-4.12 Jean 21.15-21.17
16 cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultraEsaïe 65.17 Esaïe 66.1-66.2 Esaïe 60.22 Esaïe 61.4 Sophonie 3.11
17 in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimiEzéchiel 43.7 Jérémie 11.8 Jérémie 17.12 Esaïe 66.1 Esaïe 59.19
18 in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestrisJérémie 31.8 Jérémie 50.4 Osée 1.11 Amos 9.15 Jérémie 16.15
19 ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabisJérémie 3.4 Esaïe 63.16 2 Corinthiens 6.17-6.18 Ephésiens 1.5 Psaumes 106.24
20 sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israhel dicit DominusJérémie 5.11 Esaïe 48.8 Jérémie 3.8-3.10 Osée 6.7 Osée 5.7
21 vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei suiJérémie 2.32 2 Corinthiens 7.10 Esaïe 15.2 Esaïe 17.10 Jérémie 3.2
22 convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus nosterOsée 14.4 Osée 14.8 Esaïe 27.8 Zacharie 13.9 Cantique 1.4
23 vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus IsrahelPsaumes 3.8 Psaumes 121.1-121.2 Esaïe 12.2 Jérémie 17.14 Jonas 2.8-2.9
24 confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorumOsée 9.10 Ezéchiel 16.63 Osée 10.6 Osée 2.8 Jérémie 11.13
25 dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostriJérémie 22.21 Jérémie 2.26 Jérémie 6.26 Lamentations 5.16 Esaïe 48.8

Cette Bible est dans le domaine public.