Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 21     

Esaïe 21
Vulgate


1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili Zacharie 9.14 Esaïe 13.1 Jérémie 51.42 Esaïe 13.20-13.22 Esaïe 14.23
2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci Esaïe 33.1 Esaïe 24.16 Jérémie 49.34 Psaumes 60.3 Michée 7.8-7.10
3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem Esaïe 13.8 Esaïe 26.17 Psaumes 48.6 1 Thessaloniciens 5.3 Michée 4.9-4.10
4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum Nahum 1.10 Esaïe 5.11-5.14 Job 21.11-21.13 Luc 21.34-21.36 Jérémie 51.57
5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum Jérémie 51.57 Jérémie 51.39 Esaïe 22.13-22.14 Esaïe 13.17-13.18 Jérémie 51.27-51.28
6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet 2 Rois 9.17-9.20 Jérémie 51.12-51.13 Habakuk 2.1-2.2 Ezéchiel 3.17 Ezéchiel 33.2-33.7
7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu Esaïe 21.9 Hébreux 2.1 Esaïe 37.24
8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus Habakuk 2.1-2.2 Esaïe 56.10 Psaumes 127.1 Jérémie 49.19 Jérémie 50.44
9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram Apocalypse 14.8 Apocalypse 18.2 Jérémie 51.8 Jérémie 51.44 Esaïe 13.19
10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis Jérémie 51.33 Michée 4.13 2 Rois 13.7 Ezéchiel 3.17-3.19 Matthieu 3.12
11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte Genèse 25.14 1 Chroniques 1.30 Joël 3.19 Amos 1.6 Amos 1.11-1.12
12 dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite Esaïe 17.14 Ezéchiel 7.10 Jérémie 42.19-42.22 Actes 17.30-17.32 Ezéchiel 7.12
13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim Jérémie 25.23-25.24 Genèse 25.3 Ezéchiel 27.15 Galates 4.25 Esaïe 13.1
14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti Job 6.19 Genèse 25.15 Juges 8.4-8.8 1 Chroniques 1.30 Proverbes 25.21
15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii Esaïe 13.14 Job 6.19-6.20
16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar Psaumes 120.5 Esaïe 60.7 Esaïe 16.14 Cantique 1.5 Ezéchiel 27.21
17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est Nombres 23.19 Zacharie 1.6 Esaïe 1.20 Esaïe 17.4-17.5 Esaïe 10.18-10.19

Cette Bible est dans le domaine public.