Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 21     

Esaïe 21
Vulgate


1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili Esaïe 13.1 Jérémie 51.42 Zacharie 9.14 Esaïe 13.20-13.22 Esaïe 14.23
2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci Esaïe 33.1 Jérémie 49.34 Psaumes 60.3 Esaïe 24.16 Daniel 5.28
3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem Esaïe 13.8 Psaumes 48.6 Esaïe 26.17 Michée 4.9-4.10 Jérémie 48.41
4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum Jérémie 51.57 Esther 5.12 1 Samuel 25.36-25.38 Jérémie 51.39 2 Samuel 13.28-13.29
5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum Jérémie 51.57 Jérémie 51.39 Daniel 5.1-5.5 Jérémie 51.11 Esaïe 13.2
6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet 2 Rois 9.17-9.20 Ezéchiel 3.17 Ezéchiel 33.2-33.7 Jérémie 51.12-51.13 Habakuk 2.1-2.2
7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu Esaïe 21.9 Hébreux 2.1 Esaïe 37.24
8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus Habakuk 2.1-2.2 Jérémie 4.7 Jérémie 25.38 1 Pierre 5.8 Psaumes 63.6
9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram Apocalypse 18.2 Jérémie 51.8 Apocalypse 14.8 Jérémie 51.44 Esaïe 13.19
10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis Jérémie 51.33 Michée 4.13 Matthieu 3.12 Esaïe 41.15-41.16 2 Rois 13.7
11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte Genèse 25.14 1 Chroniques 1.30 Genèse 32.3 Abdias 1.1-1.16 Jérémie 37.17
12 dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite Ezéchiel 7.12 Ezéchiel 7.5-7.7 Ezéchiel 18.30-18.32 Actes 17.19-17.20 Actes 2.37-2.38
13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim Jérémie 25.23-25.24 Genèse 25.3 Ezéchiel 27.15 1 Chroniques 1.32 Esaïe 13.20
14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti Job 6.19 Genèse 25.15 Esaïe 16.3-16.4 Romains 12.20 Juges 8.4-8.8
15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii Esaïe 13.14 Job 6.19-6.20
16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar Esaïe 60.7 Esaïe 16.14 Psaumes 120.5 Cantique 1.5 Ezéchiel 27.21
17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est Zacharie 1.6 Esaïe 1.20 Nombres 23.19 Psaumes 107.39 Matthieu 24.35

Cette Bible est dans le domaine public.