Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 12     

Proverbes 12
Vulgate


1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est Proverbes 15.10 Psaumes 119.97-119.100 2 Thessaloniciens 2.10 Psaumes 32.9 Proverbes 9.7-9.8
2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit Proverbes 8.35 Ecclésiaste 8.8 Actes 11.24 Proverbes 6.18 Esaïe 32.5-32.7
3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur Proverbes 10.25 Colossiens 2.7 Psaumes 15.5 1 Samuel 25.33 Job 5.3-5.5
4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit Proverbes 14.30 Proverbes 14.1 Habakuk 3.16 Proverbes 21.9 Proverbes 27.15-27.16
5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia Psaumes 139.23 1 Corinthiens 4.5 Proverbes 11.23 2 Corinthiens 4.2 Matthieu 2.3-2.8
6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos Proverbes 14.3 2 Samuel 17.1-17.4 Jérémie 5.26 Esther 7.4-7.6 Esther 4.7-4.14
7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit Proverbes 10.25 Matthieu 7.24-7.27 Proverbes 11.21 Proverbes 14.11 Job 27.18-27.23
8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui 1 Samuel 13.13 Luc 16.8 Proverbes 1.26 Luc 12.42-12.44 2 Corinthiens 10.18
9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane Luc 14.11 Proverbes 13.7
10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia Deutéronome 25.4 1 Jean 3.17 Jean 4.11 Jacques 2.13-2.16 Jean 19.31-19.32
11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est Proverbes 28.19 1 Thessaloniciens 4.11-4.12 Proverbes 14.23 2 Thessaloniciens 3.8 Proverbes 14.4
12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet Psaumes 10.9 Proverbes 10.15 Michée 7.2 Jean 15.5 Habakuk 1.15-1.17
13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia 2 Pierre 2.9 Proverbes 11.8 Psaumes 64.8 Proverbes 21.23 Psaumes 5.6
14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei Esaïe 3.10-3.11 Proverbes 13.2 Hébreux 2.2 2 Thessaloniciens 1.6-1.7 Psaumes 63.5
15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia Proverbes 3.7 Proverbes 19.20 Proverbes 16.2 Proverbes 14.12 Proverbes 1.5
16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est Proverbes 29.11 Jacques 1.19 Proverbes 10.12 Proverbes 17.9 Proverbes 25.28
17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus Proverbes 14.5 Proverbes 14.25 Proverbes 6.19 1 Samuel 22.14-22.15 Matthieu 26.59
18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est Proverbes 16.24 Psaumes 57.4 Proverbes 4.22 Proverbes 15.4 Jacques 3.6-3.8
19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii Proverbes 19.9 Actes 5.3-5.10 Matthieu 24.35 Zacharie 1.4-1.6 Job 20.5
20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium Romains 1.29 Zacharie 6.13 Marc 12.14-12.17 Hébreux 12.14 Esaïe 9.6-9.7
21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo 1 Pierre 3.13 Apocalypse 18.6 Psaumes 91.10 Jérémie 13.12-13.14 Habakuk 2.16
22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei Apocalypse 22.15 Proverbes 11.20 Proverbes 6.16-6.17 Psaumes 5.6 Proverbes 11.1
23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam Proverbes 13.16 Proverbes 15.2 Proverbes 11.13 Ecclésiaste 10.12-10.14 Proverbes 10.19
24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet Proverbes 21.25-21.26 Proverbes 10.4 Proverbes 12.27 Genèse 49.15 Proverbes 17.2
25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur Proverbes 15.13 Proverbes 15.23 Esaïe 50.4 Proverbes 16.24 Proverbes 17.22
26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos Jacques 1.13-1.14 1 Jean 2.26 1 Pierre 2.18-2.21 Apocalypse 13.14 Luc 6.32-6.36
27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium Proverbes 13.4 Proverbes 23.2 Proverbes 15.16 Psaumes 37.16 Proverbes 26.15
28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem 3 Jean 1.11 Romains 6.22-6.23 Tite 2.11-2.12 1 Jean 3.7 Proverbes 8.35

Cette Bible est dans le domaine public.