Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 12.11     

Proverbes 12.11
Vulgate


1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens estProverbes 15.10 Psaumes 119.97-119.100 2 Thessaloniciens 2.10 Proverbes 9.7-9.8 Proverbes 18.1
2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agitProverbes 8.35 Psaumes 9.15 Psaumes 112.5 Proverbes 1.31 Ecclésiaste 8.8
3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebiturProverbes 10.25 Job 15.29 Job 20.5-20.9 Ephésiens 3.17 Psaumes 125.1-125.2
4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas geritProverbes 14.30 1 Corinthiens 11.7 Proverbes 31.10-31.25 Proverbes 21.19 Proverbes 19.13-19.14
5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentiaJérémie 4.14 Esaïe 55.7 Psaumes 41.6-41.7 Psaumes 12.2-12.3 Psaumes 36.2-36.4
6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eosProverbes 14.3 Esther 4.7-4.14 Esaïe 59.7 Proverbes 1.11-1.19 2 Samuel 17.1-17.4
7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebitMatthieu 7.24-7.27 Proverbes 11.21 Proverbes 10.25 Psaumes 73.18-73.19 Proverbes 24.3-24.4
8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptuiEcclésiaste 8.1 1 Samuel 25.17 Genèse 41.39 1 Corinthiens 4.5 Actes 12.23
9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens paneLuc 14.11 Proverbes 13.7
10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudeliaDeutéronome 25.4 Jacques 2.13-2.16 1 Jean 3.17 Jean 4.11 Genèse 33.13-33.14
11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus estProverbes 28.19 Proverbes 14.23 1 Thessaloniciens 4.11-4.12 Psaumes 128.2 2 Thessaloniciens 3.8
12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficietPsaumes 10.9 Jérémie 17.7-17.8 Romains 6.22 Psaumes 9.15 Luc 8.13-8.15
13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia2 Pierre 2.9 Psaumes 64.8 Proverbes 21.23 Proverbes 11.8 Psaumes 34.19
14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur eiEsaïe 3.10-3.11 Proverbes 13.2 Matthieu 16.27 Hébreux 11.26 Proverbes 18.20-18.21
15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consiliaProverbes 3.7 Proverbes 19.20 Proverbes 14.12 Proverbes 1.5 Proverbes 16.25
16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus estProverbes 29.11 Proverbes 10.12 Jacques 1.19 Proverbes 17.9 Proverbes 25.28
17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentusProverbes 14.5 Proverbes 6.19 Proverbes 14.25 1 Pierre 3.16 Proverbes 24.28
18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas estPsaumes 57.4 Proverbes 16.24 Jacques 3.6-3.8 Psaumes 59.7 Proverbes 15.7
19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendaciiProverbes 19.9 Actes 5.3-5.10 Matthieu 24.35 Zacharie 1.4-1.6 Job 20.5
20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudiumMatthieu 5.9 1 Pierre 3.8-3.13 Jérémie 17.16 Proverbes 26.24-26.26 Proverbes 12.12
21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur maloPsaumes 91.10 1 Pierre 3.13 Apocalypse 18.6 Habakuk 2.16 Jérémie 13.12-13.14
22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent eiApocalypse 22.15 Proverbes 11.20 Proverbes 6.16-6.17 Psaumes 5.6 Proverbes 11.1
23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiamProverbes 13.16 Proverbes 15.2 Proverbes 11.13 Ecclésiaste 10.12-10.14 Proverbes 10.19
24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis servietProverbes 10.4 Proverbes 12.27 Proverbes 21.25-21.26 1 Rois 11.28 Proverbes 22.13
25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabiturProverbes 15.13 Proverbes 15.23 Esaïe 50.4 Proverbes 16.24 Proverbes 12.18
26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eosPsaumes 16.3 Apocalypse 12.9 Psaumes 18.12-18.13 Proverbes 12.13 Matthieu 5.46-5.48
27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretiumProverbes 13.4 Proverbes 23.2 Proverbes 15.16 Psaumes 37.16 Proverbes 26.15
28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem3 Jean 1.11 1 Jean 2.29 Ezéchiel 18.20-18.24 Proverbes 9.11 Deutéronome 30.15

Cette Bible est dans le domaine public.