Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 33     

Job 33
Vulgate


1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta Job 13.6 Psaumes 49.1-49.3 Job 34.2 Marc 4.9
2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis Job 3.1 Matthieu 5.2 Job 31.30 Psaumes 78.2
3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur Job 27.4 Proverbes 20.15 Job 15.2 Job 36.3-36.4 Job 38.2
4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me Genèse 2.7 Job 32.8 Job 27.3 Job 10.12 Psaumes 33.6
5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste Job 33.32-33.33 Job 32.14 Job 32.12 Job 32.1 Psaumes 50.21
6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum Job 4.19 Genèse 3.19 Job 13.3 Job 20.22 Exode 4.16
7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis Job 13.21 Job 9.34 Psaumes 88.16 Psaumes 32.4
8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi Deutéronome 13.14 Jérémie 29.23
9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me Job 10.7 Job 16.17 Job 11.4 Job 9.21 Job 29.14
10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi Job 13.24-13.25 Job 19.11 Job 9.30-9.31 Job 14.16 Job 34.5
11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas Job 13.27 Job 31.4 Psaumes 105.18 Actes 16.24 Daniel 4.35
12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine Job 34.17-34.19 Job 32.17 Job 34.23 Romains 9.19-9.21 Jérémie 18.6
13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi Job 40.2 Esaïe 45.9 Romains 11.34 Daniel 4.35 Ezéchiel 22.14
14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit Psaumes 62.11 Job 40.5 Proverbes 1.24 Marc 8.17-8.18 Proverbes 1.29
15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo Job 4.13 Nombres 12.6 Genèse 20.3 Daniel 4.5 Daniel 8.18
16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam Job 36.15 Job 36.10 Psaumes 40.6 Esaïe 50.5 Romains 15.28
17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia Daniel 4.30-4.37 Jacques 4.10 Osée 2.6 Esaïe 2.11 Matthieu 27.19
18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium Job 33.28 2 Pierre 3.9 Job 33.24 2 Pierre 3.15 Job 33.30
19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit Job 30.17 Job 5.17-5.18 Psaumes 119.67 1 Corinthiens 11.32 Psaumes 119.71
20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis Psaumes 107.17-107.18 Amos 5.11 Genèse 3.6 Job 3.24 Jérémie 3.19
21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur Job 19.20 Proverbes 5.11 Job 14.22 Psaumes 32.3-32.4 Psaumes 22.15-22.17
22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis 2 Samuel 24.16 Job 17.1 1 Samuel 2.6 Actes 12.23 Psaumes 30.3
23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem Malachie 3.1 Ecclésiaste 7.28 Juges 2.1 Job 37.23 Job 34.10
24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier Job 33.18 Psaumes 49.7-49.8 Psaumes 30.9-30.12 Exode 34.6-34.7 Esaïe 38.17-38.19
25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae 2 Rois 5.14 Psaumes 103.5 Job 42.16 Josué 14.10-14.11 Osée 2.15
26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam Psaumes 50.15 Esaïe 30.19 Psaumes 30.5 Psaumes 30.7-30.11 Nombres 6.25-6.26
27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi Romains 6.21 2 Samuel 12.13 Psaumes 14.2 Psaumes 19.7-19.8 Romains 7.16
28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret Job 33.24 Job 33.22 Job 3.9 Psaumes 49.19 Esaïe 38.17-38.18
29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos Philippiens 2.13 Ephésiens 1.11 1 Corinthiens 12.6 Colossiens 1.29 2 Corinthiens 12.8
30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium Psaumes 56.13 Esaïe 38.17 Psaumes 118.17-118.18 Psaumes 40.1-40.2 Job 33.28
31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar Job 32.11 Job 21.2 Job 13.6 Job 18.2
32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum Job 15.4-15.5 Job 22.5-22.9 Job 21.27 Job 27.5
33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam Psaumes 34.11 Proverbes 8.5 Proverbes 4.1-4.2 Proverbes 5.1-5.2 Psaumes 49.3

Cette Bible est dans le domaine public.