Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 16.9     

Job 16.9
Vulgate


1 respondens autem Iob dixit 2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estisJob 13.4-13.5 Psaumes 69.26 Philippiens 1.16 Job 26.2-26.3 Job 6.6
3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquarisJob 6.26 Job 15.2 Matthieu 22.46 Job 20.3 Job 32.3-32.6
4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vosPsaumes 109.25 Psaumes 22.7 Lamentations 2.15 Jérémie 18.16 2 Rois 19.21
5 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobisJob 4.3-4.4 Esaïe 35.3-35.4 Job 29.25 Galates 6.1 Job 6.14
6 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a mePsaumes 88.15-88.18 Job 10.1 Psaumes 77.1-77.9
7 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus meiJob 7.3 Job 1.15-1.19 Esaïe 50.4 Job 7.16 Job 29.5-29.25
8 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihiJob 10.17 Ruth 1.21 Job 19.20 Ephésiens 5.27 Esaïe 24.16
9 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus estPsaumes 35.16 Lamentations 2.16 Job 13.24 Job 18.4 Job 10.16-10.17
10 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meisPsaumes 35.15 Psaumes 22.13 Lamentations 3.30 Esaïe 50.6 Actes 23.2
11 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradiditPsaumes 31.8 Psaumes 27.12 Psaumes 7.14 Jean 19.16 Romains 11.32
12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signumJob 7.20 Lamentations 3.4 Lamentations 3.11-3.12 Job 7.12 Job 9.17
13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera meaJob 6.4 Job 20.25 Lamentations 2.11 Psaumes 7.12-7.13 Deutéronome 29.20
14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigansPsaumes 42.7 Lamentations 3.3-3.5 Juges 15.8 Joël 2.7 Job 9.17
15 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meumGenèse 37.34 Psaumes 7.5 Esaïe 22.12 Psaumes 75.5 1 Rois 21.27
16 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaveruntPsaumes 116.3 Jonas 2.1-2.10 Psaumes 102.3-102.5 Psaumes 6.6-6.7 Lamentations 1.16
17 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum precesJob 31.1-31.40 Proverbes 15.8 1 Timothée 2.8 Job 29.12-29.17 Psaumes 7.3-7.5
18 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meusEsaïe 26.21 Ezéchiel 24.7 Psaumes 66.18-66.19 Genèse 4.11 Job 27.9
19 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsisRomains 1.9 Job 25.2 2 Corinthiens 1.23 1 Thessaloniciens 2.10 Romains 9.1
20 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meusPsaumes 142.2 Osée 12.4-12.5 Job 17.2 Psaumes 109.4 Luc 6.11-6.12
21 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suoJob 31.35 Job 40.1-40.5 Ecclésiaste 6.10 Job 23.3-23.7 Romains 9.20
22 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambuloJob 14.10 Job 14.14 Job 7.9-7.10 Job 14.5 Ecclésiaste 12.5

Cette Bible est dans le domaine public.