Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 3.9     

2 Rois 3.9
Vulgate


1 Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis2 Rois 1.17 2 Rois 8.16 1 Rois 22.51
2 et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius1 Rois 21.25 2 Rois 10.26-10.28 2 Rois 10.18 Exode 23.24 1 Samuel 15.19
3 verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis1 Rois 14.16 2 Rois 13.2 1 Rois 16.31 1 Rois 13.33 1 Corinthiens 1.19-1.20
4 porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis2 Samuel 8.2 Genèse 26.13-26.14 2 Chroniques 26.10 Genèse 13.2 Job 1.3
5 cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israhel2 Rois 1.1 2 Rois 8.20 2 Chroniques 21.8-21.10
6 egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israhel2 Samuel 24.1-24.25 1 Rois 20.27 1 Samuel 15.4 1 Samuel 11.8
7 misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui1 Rois 22.4 2 Chroniques 22.3-22.4 2 Chroniques 18.3 2 Chroniques 21.4-21.7 2 Chroniques 19.2
8 dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum IdumeaeNombres 21.4 Malachie 1.2-1.3
9 perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eos1 Rois 22.47 Nombres 33.14 Nombres 20.2 Exode 11.8 Nombres 21.5
10 dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu MoabEsaïe 8.21 Psaumes 78.34-78.36 Esaïe 51.20 2 Rois 6.33 Proverbes 19.3
11 et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae1 Rois 22.7 1 Rois 19.21 Jean 13.13-13.14 Jean 13.4-13.5 2 Rois 2.25-3.1
12 et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex EdomEsaïe 49.23 Apocalypse 3.9 Esaïe 60.14 2 Rois 2.14-2.15 2 Rois 5.15
13 dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab1 Rois 22.6 1 Rois 18.19 1 Rois 22.10-22.11 2 Rois 3.10 1 Rois 22.22-22.25
14 dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem1 Rois 17.1 2 Rois 5.16 1 Rois 14.5-14.18 2 Chroniques 17.3-17.9 1 Rois 21.20
15 nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait1 Samuel 16.23 Ezéchiel 1.3 1 Rois 18.46 1 Samuel 10.5 Ezéchiel 8.1
16 haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et fossas2 Rois 4.3 Nombres 2.16-2.18
17 haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestraPsaumes 107.35 Exode 17.6 Psaumes 84.6 Nombres 20.8-20.11 Esaïe 43.19-43.20
18 parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestraJérémie 32.27 Jérémie 32.17 Esaïe 49.6 2 Rois 20.10 Luc 1.37
19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibusDeutéronome 20.19-20.20 2 Rois 13.17 2 Rois 3.25 1 Samuel 23.2 Juges 6.16
20 factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquisExode 29.39-29.40 1 Rois 18.36 Psaumes 78.15-78.16 Daniel 9.21 Psaumes 78.20
21 universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminisEphésiens 6.14 1 Rois 20.11
22 primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem 23 dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab2 Chroniques 20.25 2 Rois 7.6 Esaïe 10.14 Juges 5.30 Exode 15.9
24 perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt MoabJosué 8.20-8.22 Juges 20.40-20.46 1 Thessaloniciens 5.3-5.4
25 et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussaJérémie 48.36 2 Rois 3.19 Esaïe 16.7 Jérémie 48.31 Esaïe 16.11
26 quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt2 Rois 3.9 Amos 2.1
27 arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suamMichée 6.7 Amos 2.1 Juges 11.31 Deutéronome 12.31 1 Rois 20.43

Cette Bible est dans le domaine public.