Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 25     

2 Rois 25
Vulgate


1 factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones Jérémie 52.4-52.11 Jérémie 34.1-34.6 Ezéchiel 4.1-4.8 2 Rois 24.1 1 Chroniques 6.15
2 et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae 3 nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terrae Ezéchiel 5.12 Jérémie 38.2 Ezéchiel 14.21 Deutéronome 28.52-28.53 Lévitique 26.26
4 et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis Ezéchiel 33.21 Deutéronome 32.24-32.25 Deutéronome 28.25 Lévitique 26.17 Jérémie 39.2-39.7
5 et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum Jérémie 39.5 Amos 2.14-2.16 Jérémie 24.8 Esaïe 30.16 Jérémie 52.8
6 adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium 2 Rois 23.33 Jérémie 34.21-34.22 2 Chroniques 33.11 Jérémie 38.23 Ezéchiel 21.25-21.27
7 filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem Jérémie 39.6-39.7 Jérémie 32.4-32.5 Jérémie 22.30 Genèse 21.16 Genèse 44.34
8 mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem Jérémie 52.12-52.16 2 Rois 24.12 Zacharie 8.19 2 Rois 25.27 Jérémie 40.1-40.4
9 et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni Psaumes 74.3-74.7 Amos 2.5 2 Chroniques 36.19 Michée 3.12 Psaumes 79.1
10 et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum Néhémie 1.3 Jérémie 5.10 Jérémie 52.14-52.23 Jérémie 39.8
11 reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae Jérémie 15.1-15.2 Ezéchiel 12.15-12.16 Jérémie 52.12 Ezéchiel 5.2 Ezéchiel 22.15-22.16
12 et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas 2 Rois 24.14 Jérémie 40.7 Jérémie 52.16 Jérémie 39.10 Ezéchiel 33.24
13 columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt aes omnium in Babylonem 2 Chroniques 36.18 1 Rois 7.15 Jérémie 52.17-52.20 2 Rois 20.17 Lamentations 1.10
14 ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt Exode 27.3 1 Rois 7.47-7.50 Exode 38.3 2 Chroniques 4.20-4.22 2 Chroniques 24.14
15 necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae Daniel 5.2-5.3 1 Rois 7.48-7.51 Exode 37.23 2 Chroniques 24.14 Nombres 7.13-7.14
16 id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum 1 Rois 7.47
17 decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatum 1 Rois 7.15-7.22 Jérémie 52.21-52.23
18 tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores 1 Chroniques 6.14 Jérémie 29.25 Jérémie 21.1 Esdras 7.1 Jérémie 52.24
19 et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate Esther 1.14
20 quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha 2 Rois 23.33 Jérémie 52.26-52.27 Lamentations 4.16
21 percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua Deutéronome 28.64 2 Rois 23.27 Ezéchiel 24.14 Jérémie 24.9-24.10 Jérémie 25.9-25.11
22 populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan Jérémie 39.14 2 Rois 22.12 Jérémie 40.5-40.12 Jérémie 26.24 Jérémie 41.2
23 quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum Jérémie 40.7-40.9 Jérémie 40.11-40.12 Josué 18.26
24 iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis Jérémie 40.9-40.10 Jérémie 43.6 2 Samuel 19.23 Ezéchiel 33.24-33.29 2 Samuel 14.11
25 factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha Zacharie 8.19 Jérémie 40.15-41.15 Zacharie 7.5 2 Rois 11.1
26 consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos Jérémie 43.4-43.7 Jérémie 42.14-42.22 Jérémie 41.16-41.18
27 factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere Jérémie 52.31-52.34 Genèse 40.13 Genèse 40.20 2 Rois 24.12 Jérémie 24.5-24.6
28 et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone Daniel 5.18-5.19 Daniel 2.37 Jérémie 27.6-27.11
29 et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae 2 Samuel 9.7 Zacharie 3.4 Esther 8.15 Esther 4.4 2 Rois 24.12
30 annonam quoque constituit ei absque intermissione quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae Néhémie 12.47 Néhémie 11.23 Genèse 48.15-48.16 Daniel 1.5 Luc 11.3

Cette Bible est dans le domaine public.