Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 9     

Genèse 9
Vulgate


1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram Genèse 1.28 Genèse 8.17 Genèse 9.7 Genèse 1.22 Psaumes 128.3-128.4
2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt Jacques 3.7 Psaumes 8.4-8.8 Job 5.22-5.23 Genèse 2.19 Genèse 1.28
3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia Romains 14.14 Deutéronome 12.15 1 Corinthiens 10.23 Lévitique 22.8 1 Corinthiens 10.25-10.26
4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis Actes 15.20 Actes 15.29 Deutéronome 12.23 Deutéronome 12.16 Lévitique 17.10-17.14
5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis Exode 21.28-21.29 Genèse 4.9-4.10 Exode 21.12 Deutéronome 21.1-21.9 Matthieu 23.35
6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo Lévitique 24.17 Matthieu 26.52 Exode 21.12-21.14 Apocalypse 13.10 Genèse 1.26-1.27
7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam Genèse 9.1 Genèse 9.19 Genèse 1.28 Genèse 8.17
8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo 9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos Genèse 6.18 Esaïe 54.9-54.10 Genèse 22.17 Genèse 17.7-17.8 Jérémie 31.35-31.36
10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae Genèse 9.15-9.16 Psaumes 36.5-36.6 Job 41.1-41.34 Jonas 4.11 Psaumes 145.9
11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram Esaïe 54.9 Genèse 8.21-8.22 Genèse 7.21-7.23 2 Pierre 3.11 2 Pierre 3.7
12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas Genèse 17.11 Genèse 9.17 Josué 2.12 Exode 13.16 1 Corinthiens 11.23-11.25
13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram Ezéchiel 1.28 Apocalypse 10.1 Apocalypse 4.3
14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem Ezéchiel 16.60 Deutéronome 7.9 1 Rois 8.23 Néhémie 9.32 Lévitique 26.42-26.45
16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram Genèse 17.13 Genèse 17.19 Esaïe 54.8-54.10 2 Samuel 23.5 Psaumes 89.3-89.4
17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram 18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan Genèse 10.1 Genèse 10.6 1 Chroniques 1.4 Genèse 9.23 Genèse 9.25-9.27
19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram Genèse 10.2-10.32 1 Chroniques 1.4-1.28 Genèse 5.32 Genèse 8.17
20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam Cantique 1.6 Ecclésiaste 5.9 Proverbes 12.11 Genèse 5.29 Genèse 3.18-3.19
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo Proverbes 20.1 Proverbes 23.31-23.32 Habakuk 2.15-2.16 Luc 22.3-22.4 Romains 13.13
22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras Psaumes 35.20-35.21 Galates 6.1 Abdias 1.12-1.13 Proverbes 30.17 Matthieu 18.15
23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt Exode 20.12 1 Timothée 5.19 1 Pierre 4.8 Lévitique 19.32 Romains 13.7
24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis Josué 9.23 Jean 8.34 Deutéronome 27.16 1 Rois 9.20-9.21 Genèse 3.14
26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius Psaumes 144.15 Genèse 10.10-10.26 Romains 9.5 Genèse 27.37 Genèse 27.40
27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius Romains 11.12 Romains 15.12 Ephésiens 3.13 Malachie 1.11 Ephésiens 2.19
28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis 29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est Psaumes 90.10 Genèse 5.5 Genèse 5.27 Genèse 11.11-11.25 Genèse 5.20

Cette Bible est dans le domaine public.