Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 8.1     

Juges 8.1
Vulgate


1 dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes2 Samuel 19.41 Juges 12.1-12.6 Ecclésiaste 4.4 Job 5.2 Jacques 4.5-4.6
2 quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis AbiezerJuges 6.11 Jacques 1.19-1.20 Galates 5.14-5.15 Juges 6.34 1 Corinthiens 13.4-13.7
3 in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eumProverbes 15.1 Juges 7.24-7.25 Romains 15.18-15.19 Psaumes 44.3 Jean 4.37
4 cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterantHébreux 12.1-12.4 Galates 6.9 1 Samuel 30.10 2 Corinthiens 4.8-4.9 2 Corinthiens 4.16
5 dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges MadianGenèse 33.17 Psaumes 60.6 1 Samuel 25.18 2 Samuel 17.28-17.29 3 Jean 1.6-1.8
6 responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes1 Rois 20.11 Philippiens 2.21 Juges 8.15 Genèse 37.25 Proverbes 18.23
7 quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque desertiJuges 7.15
8 et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth1 Rois 12.25 Genèse 32.30-32.31
9 dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hancJuges 8.17 1 Rois 22.27-22.28
10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladiumJuges 7.12 Juges 20.2 Juges 20.17 Juges 20.15 Juges 20.35
11 ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabanturNombres 32.42 Nombres 32.35 Juges 18.27 1 Thessaloniciens 5.3 1 Samuel 15.32
12 fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon conprehendit turbato omni exercitu eorumPsaumes 83.11 Apocalypse 6.15-6.16 Job 12.16-12.21 Apocalypse 19.19-19.21 Job 34.19
13 revertensque de bello ante solis ortum 14 adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem virosJuges 1.24-1.25 1 Samuel 30.11-30.15
15 venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panesJuges 8.6-8.7
16 tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros SoccothJuges 8.7 Proverbes 19.29 Esdras 2.6 Proverbes 10.13 Michée 7.4
17 turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatisJuges 8.9 1 Rois 12.25
18 dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regisJuges 4.6 Jude 1.16 Psaumes 89.12 Psaumes 12.2
19 quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem 20 dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer eratPsaumes 149.9 1 Samuel 15.33 Josué 10.24
21 dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solentPsaumes 83.11 Esaïe 3.18 Juges 8.26 Juges 9.54 Apocalypse 9.6
22 dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu MadianJuges 9.8-9.15 1 Samuel 12.12 1 Samuel 8.5 Jean 6.15
23 quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus1 Samuel 12.12 1 Samuel 10.19 Juges 11.9-11.11 1 Samuel 8.6-8.7 Juges 2.18
24 dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere consuerantGenèse 25.13 Genèse 37.25 Genèse 37.28 1 Rois 20.11 1 Samuel 25.11
25 qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de praeda 26 et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et praeter torques aureos camelorumJean 19.5 Jean 19.2 Ezéchiel 27.7 Apocalypse 17.4 Apocalypse 18.12
27 fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinamJuges 18.14 Juges 17.5 Psaumes 106.39 Juges 18.17 Deutéronome 7.16
28 humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus praefuit GedeonJuges 5.31 Juges 3.11 Juges 3.30 Esaïe 10.26 Esaïe 9.4
29 abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo suaJuges 6.32 Juges 7.1 Néhémie 5.14-5.15 1 Samuel 12.11
30 habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxoresJuges 9.5 Juges 9.2 Matthieu 19.5-19.8 Exode 1.5 Genèse 7.7
31 concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine AbimelechGenèse 22.24 Juges 9.1-9.5 Juges 9.18 Genèse 20.2 Genèse 16.15
32 mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia EzriGenèse 25.8 Genèse 15.15 Job 5.26 Juges 6.24 Juges 8.27
33 postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deumJuges 9.46 Juges 9.4 Juges 2.17 Juges 2.19 Juges 8.27
34 nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitumPsaumes 78.11 Psaumes 78.42 Psaumes 106.21 Jérémie 2.32 Deutéronome 4.9
35 nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon iuxta omnia bona quae fecerat IsraheliJuges 9.16-9.19 Ecclésiaste 9.14-9.15 Juges 9.5

Cette Bible est dans le domaine public.