Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Jean 5.8     

1 Jean 5.8
Vulgate


1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eoJean 8.42 Jean 1.12-1.13 1 Jean 5.4 1 Jean 2.29 1 Jean 2.22-2.23
2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus1 Jean 2.5 1 Jean 3.22-3.24 Jean 13.34-13.35 1 Jean 4.21 Jean 15.17
3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non suntJean 14.15 2 Jean 1.6 Jean 15.10 Jean 14.21-14.24 1 Jean 2.3
4 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra1 Corinthiens 15.57 1 Jean 4.4 Romains 8.35-8.37 Jean 16.33 Apocalypse 12.11
5 quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei1 Jean 4.15 1 Jean 5.1
6 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritasJean 15.26 Jean 16.13 Jean 14.17 Apocalypse 7.14 Ephésiens 5.25-5.27
7 quia tres sunt qui testimonium dantMatthieu 28.19 2 Corinthiens 13.14 Apocalypse 1.4-1.5 Actes 5.32 Esaïe 48.16-48.17
8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum suntMatthieu 26.26-26.28 1 Pierre 3.21 Actes 15.15 1 Jean 5.6-5.7 Matthieu 28.19
9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suoMatthieu 3.16-3.17 Actes 17.31 Jean 10.38 Jean 3.32-3.33 1 Jean 5.10
10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suoJean 3.33 Romains 8.16 Galates 4.6 1 Jean 1.10 Jean 5.38
11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est1 Jean 2.25 Jean 1.4 1 Jean 4.9 Jean 3.36 1 Jean 5.20
12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habetJean 3.36 Jean 1.12 Jean 3.15 Jean 5.24 1 Jean 2.23-2.24
13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii DeiJean 20.31 Jean 1.12 1 Jean 3.23 Galates 4.6 Romains 8.15-8.17
14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos1 Jean 3.21-3.22 Jean 14.13 Jean 16.24 Jacques 4.3 Ephésiens 3.12
15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eoMarc 11.24 Proverbes 15.29 Luc 11.9-11.10 Jérémie 15.12-15.13
16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut rogetHébreux 6.4-6.6 Jérémie 11.14 Nombres 15.30 1 Samuel 2.25 Jérémie 7.16
17 omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem1 Jean 3.4 1 Jean 5.16 Jacques 1.15 Ezéchiel 18.26-18.32 1 Jean 2.1
18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eumJude 1.21 1 Jean 3.9 Jacques 1.27 1 Jean 5.1 1 Jean 5.4
19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus estGalates 1.4 Apocalypse 12.9 1 Jean 4.4-4.6 2 Corinthiens 4.4 1 Jean 5.20
20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeternaJean 17.3 Luc 24.45 Jean 14.9 Apocalypse 3.7 Esaïe 9.6
21 filioli custodite vos a simulacris1 Corinthiens 10.14 1 Corinthiens 10.7 1 Jean 2.1 Exode 20.3-20.4 2 Corinthiens 6.16-6.17

Cette Bible est dans le domaine public.