Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Pierre 3     

2 Pierre 3
Vulgate


1 hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem 2 Timothée 1.6 2 Pierre 1.12-1.15 1 Pierre 1.1-1.2 1 Timothée 5.22 1 Pierre 1.22
2 ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris Jude 1.17 Luc 1.70 Apocalypse 19.10 2 Pierre 2.21 Ephésiens 2.20
3 hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes Jude 1.18 2 Pierre 2.10 1 Timothée 4.1-4.2 Jude 1.16 2 Pierre 1.20
4 dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae Jérémie 17.15 Malachie 2.17 Ecclésiaste 8.11 Matthieu 24.48 Ecclésiaste 1.9
5 latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo Psaumes 24.2 Hébreux 11.3 Genèse 1.9 Genèse 1.6 Psaumes 136.6
6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit 2 Pierre 2.5 Matthieu 24.38-24.39 Luc 17.27 Genèse 9.15 Genèse 7.10-7.23
7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum 2 Pierre 3.10 2 Pierre 3.12 Matthieu 24.35 Apocalypse 21.1 Esaïe 51.6
8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus Psaumes 90.4 Romains 11.25
9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti 1 Timothée 2.4 Habakuk 2.3 Esaïe 30.18 Romains 2.4 Hébreux 10.37
10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur Matthieu 24.35 Apocalypse 21.1 1 Thessaloniciens 5.2 2 Pierre 3.7 Apocalypse 16.15
11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus 1 Pierre 1.15 2 Pierre 3.12 2 Pierre 1.3 Philippiens 3.20 Hébreux 13.5
12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent 2 Pierre 3.10 Michée 1.4 Esaïe 34.4 Tite 2.13 Psaumes 50.3
13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat Esaïe 65.17 Apocalypse 21.1 Esaïe 66.22 Apocalypse 21.27 Esaïe 60.21
14 propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace 1 Corinthiens 15.58 1 Thessaloniciens 3.13 1 Thessaloniciens 5.23 Philippiens 1.10 Philippiens 2.15
15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis 2 Pierre 3.9 Actes 15.25 Romains 2.4 1 Timothée 1.16 1 Rois 4.29
16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem 2 Pierre 2.14 Matthieu 15.6 Hébreux 5.11 Jérémie 23.36 1 Corinthiens 15.1-15.58
17 vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate Hébreux 3.14 Matthieu 7.15 2 Pierre 2.18-2.22 1 Corinthiens 10.12 2 Corinthiens 11.13-11.15
18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen Colossiens 1.10 Ephésiens 4.15 1 Pierre 2.2 1 Pierre 5.10-5.11 2 Timothée 4.18

Cette Bible est dans le domaine public.